|
LIBER DVODECIMVS
INCIPIT LIBER DVODECIMVS
1 Anno ab Vrbe condita millesimo
centesimo tricesimo octauo Theodosius, genitus patre Theodosio, matre
Termantia, quadragesimus primus imperatorum, interfecto per Maximum Gratiano
imperium Romani orbis solus optinuit mansitque in eo annis undecim, cum iam in
Orientis partibus sex annis Gratiano uiuente regnasset. Itaque iustis
necessariisque causis ad bellum ciuile permotus, cum e duobus Augustis
fratribus unius interfecti ultionem, alterius restitutionem procuraret, sese
aduersum Maximum tyrannum sola fide maior, nam longe minor uniuersi apparatus
bellici conparatione, proripuit. Aquileiae tunc Maximus insederat, Andragatius
comes eius summam belli administrabat; qui cum largissimis militum copiis
astuto consilio omnes Alpium ac fluminum aditus communisset, dum nauali
expeditione incautum hostem praeuenire parat et obruere, sponte eadem quae
obstruxerat claustra deseruit.
2 Ita Theodosius nemine sentiente
uacuas Alpes intrauit atque Aquileiam inprouisus adueniens magnum hostem
Maximum ac trucem et ab inmanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac
stipendia solo terrore nominis exigentem sine controuersia clausit, coepit,
occidit. Hanc Maximo perditionem beatus Martinus ante praedixit. Valentinianus
recepto Italiae potitus imperio est; Andragatius comes cognita Maximi nece
praecipitem sese e naui in undas dedit ac suffocatus est. Theodosius incruentam
uictoriam Deo procurante suscepit; Victorem quoque Maximi filium, quem
imperatorem pater Gallis infantili aetate reliquerat, extinxit.
3 Igitur Valentinianus iunior, cum in
Galliam transisset ibique tranquilla re publica in pace ageret, apud Viennam
dolo Arbogastis comitis sui strangulatus atque, ut uoluntariam sibi consciuisse
mortem putaretur, laqueo suspensus est; quo extincto Arbogastes tyrannum
creauit Eugenium, eligens hominem cui titulum imperatoris imponeret, ipse
aucturus imperium; uir barbarus animo, consilio, manu, audacia potentiaque nimius,
contraxit undique innumeras inuictasque copias uel Romanorum praesidiis uel
auxiliis barbarorum, aliis potestate, aliis cognatione subnixus. Denique
extabat genere Francus cultorque sordidissimus idolorum.
4 Igitur Eugenius atque Arbogastes
cum instructa acie Alpium transitus tenerent, Theodosius expers cibi ac somni
orationi incumbens totam noctem peruigil exegit; cum tamen se esse a suis
destitutum sciret, ab hostibus circumseptum nesciret, fiducialiter arma
corripiens signoque crucis signum proelio dedit ac se in bellum, etiam si nemo
sequeretur, uictor futurus inmisit; nam consultus Iohannes anachoreta eum
uicturum spoponderat. Quem cum Arbitio hostilium partium comes ignarum
circumpositis excepisset insidiis, conuersus mox ad reuerentiam Augusti eum non
solum periculo liberauit, uerum etiam auxilio instruxit; cumque ad
congressionem uentum esset, uehemens turbo uentorum a parte Theodosii in ora
hostium ruit, qui et ab eius parte spicula missa ualenter hosti infigeret et
hostili manu missa repelleret. Nec mora, parua suorum data strage,
uictori se Theodosio hostilis exercitus prostrauit. Eugenius captus atque interfectus est;
Arbogastes sua se manu percussit. Praemiserat denique prius Theodosius decem
milia auxiliatorum Gothorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt;
quos utique Theodosio perdidisse magis lucrum quam detrimentum fuit. Ad cuius
laudem ob insignem uictoriam poeta quidam eximius sed infidelis inter coetera
hos uersiculos cecinit:
O nimium dilecte Dei, tibi militat aether
et coniurati ueniunt ad classica uenti.
5 Huic ferunt somnio nomen parentes monitos sacrauisse,
quod in Latinum A Deo datum potest intellegi. De hoc etiam oraculo in Asia
diuulgatum est eum Valenti successurum, cuius nomen ΘΕΟ atque Δ
litteris initiaretur; qua cognitione principii deceptus Theodorus, cum sibi
imperium deberi praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persoluit. Fuit
autem Theodosius propagator rei publicae atque defensor eximius; moribus et
corpore Traiano similis, quantum scripta ueterum et picturae docent, a quo et
originem traxit: sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os, absque
eo, quod illi aliquantum uellendo steriles genae, neque tam ingentes oculi
erant; nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in
incessu fuisset. Mens uero prorsus similis, adeo ut nihil dici queat quod non
ex libris in istum uideatur transferri. Clemens animus, misericors, communis,
solo habitu differre se ceteris putans; in omnes homines honorificus, uerum
effusius in bonos, simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari sed
innoxia, largiri magno animo magna, amare ciues uel priuato contubernio
cognitos eosque honoribus, pecunia, beneficiis ceteris munerari, praesertim
quorum erga se uel patrem aspero casu officia conprobasset. Illa tamen, quibus
Traianus aspersus est, uinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi, usque eo
detestatus ut bella non mouerit sed inuenerit. Ministeria lasciua psaltriasque
commessationibus adhiberi lege prohibuit; consobrinarum nuptias tamquam sororum
interdixit. Litteris mediocriter doctus, sagax plane multumque diligens ad
noscenda gesta maiorum; execrabatur cum legisset superbiam dominantium,
praecipue perfidos et ingratos; irasci sane rebus indignis, sed subito flecti,
unde quoque dilatione modica emolliebantur interdum seuera praecepta; habuitque
a naturae munere quod Augustus a philosophiae doctore; qui cum uidisset eum
facile commoueri, ne asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset,
quattuor atque uiginti Grecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio,
quae momenti est, mente alio traducta parui temporis interiectu languesceret.
Melior haut dubie, quod est rare uirtutis, post auctam annis potentiam regalem
auri argentique pondera sublata a tyrannis multis ex suo restituit. Inerat ei
cura pielatis eximiae: colere patruum tamquam genitorem, fratris mortui
sororisque liberos habere pro suis, cognatos adfinesque parentis animo
conplecti. Elegans letumque conuiuium dare nec tamen sumptuosum, miscere colloquia
pro personis, studio, dignitatibus, sermone cum grauitate iocundo, blandus
pater, concors maritus. Exercebatur
neque ad inlecebram neque ad lassitudinem; ambulationibus, cum esset otium,
animum reficiens, regebat ualitudinem continentia uescendi.
6 Huius et apud homines mansuetudo et
quanta extiterit apud Deum deuotio, hoc uno monstratur exemplo: nam cum apud
Mediolanum missarum fruiturus sollemniis ecclesiam uellet intrare eumque beatus
Ambrosius pro quodam facinore, nisi publice peniteret, non admissurum se
diceret, et prohibitionem humiliter pertulit et satisfactionem non erubescens
indictum ab episcopo penitentiae modum deuotus excepit.
7 Huic sociata in coniugio Flaccilla fuit, ex qua
Archadium et Honorium genuit; qua defuncta Gallam Valentiniani maioris et
Iustinae filiam Valentiniani quoque iunioris sororem in matrimonium duxit, quae
ei Placidiam peperit, cui postea de matris nomine Gallae cognomentum accessit.
8 Itaque quinquagesimum Theodosius
annum agens aetatis in pace apud Mediolanum rebus excessit humanis utramque rem
publicam utrisque filiis Archadio et Honorio quietam relinquens. Corpus
eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est.
9 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo quadragesimo
nono Archadius Augustus in Oriente, Honorius frater eius in Occidente
quadragesimo secundo loco commune imperium, diuisis tantum sedibus, tenere
coeperunt. Quorum pater curam uiris potentissimis mandarat habere, id est
Rufino Orientalis aulae, Stiliconi Occidentalis imperii. Vixitque Archadius post patris excessum annis
duodecim imperiique summam Theodosio filio paruo admodum moriens tradidit.
10 Interea Gildo comes Africae,
cognita Theodosii morte, arbitratus minimam in paruulis spem fore, Africam iuri
proprio coepit usurpare. Huius frater Mascelzer germani perfidiam
perhorrescens in Italiam rediit; Gildo duos eius filios, quos pater reliquerat,
dolo circumuentos occidit. Ad hunc iam hostem bello insequendum Mascelzer frater
missus est. Mascelzer iam a Theodosio sciens quantum in rebus desperatissimis
oratio hominis per fidem Christi clementiam Dei impetraret, Caprariam insulam
adiit; inde secum sanctos uiros abducens, cum quibus orationibus ac ieiuniis
dies aliquod continuauit et noctes; ante triduum quoque quam hosti contiguus
fieret, cernit noctu beatum Ambrosium paulo ante defunctum, quo uel quando
uictoriam caperet, diem sibi indicantem et locum. Ac tertio demum die post
noctem orationibus hymnisque peruigilem cum quinque solummodo milibus aduersus
lxxx milia hostium pergens eos Dei nutu sine bello in deditionem
accepit; quo uiso auxiliarii Gildonis barbari ilico terga dedere; Gildo et ipse
fugam arripiens ascensa naui, cum in Africam redisset, post aliquot dies strangulatus
interiit. Sane idem Mascelzer rerum secundarum insolentia tumens ecclesiam Dei
temerare ausus est atque ex ea quosdam non dubitauit extrahere. Secuta mox poena sacrilegium est,
nam post aliquantum temporis ipse punitus est.
11 Interea Rufinus, cui a Theodosio
Orientalis aulae cura commissa est, malo perfidiae deprauatus, cum barbarorum
solaciis regnum temptaret inuadere, morte iustissima poenas luit. Stilico
quoque Occidentis tutor imperii, inmemor conlatorum beneficiorum, inmemor adfinitatis,
nam socer extabat Honorii, regnum et ipse Eucherio filio affectans ingentia rei
publicae intulit mala; nam saepe cum delere posset barbaros, fouit, saepe
Alaricum cum Gothis suis uicit, saepe conclusit, semperque dimisit. Cui quis
fuerit exitus, suo melius in loco dicetur.
12 Inter haec omnium antiquorum
praesentiumque hostium longe inmanissimus Radagaisus rex Gothorum totam
repentino inundauit Italiam impetu. Nam fuisse in eius populo plus quam
ducenta milia Gothorum ferunt. Hic supra hanc incredibilem multitudinem
indomitamque uirtutem barbarus erat et Scytha, qui omnem Romani generis
sanguinem diis suis propinare deuouerat. Inuadit ilico Romam pauor infinitus,
fit omnium paganorum in Vrbe concursus; adclamatur a cunctis se haec ideo
perpeti, quod neglecta fuerint magnorum sacra deorum. Magnis querelis ubique
agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur; feruent tota
Vrbe blasphemiae, nomen Christi tamquam lues aliqua probris ingrauatur.
Conducuntur a Romanis aduersus Radagaisum duo pagani duces, Gothorum Sarus,
Vldin Hunnorum. Sed non sinit Deus rem suae potentiae infidelium uirtutem
uideri; conterritus namque diuinitus Radagaisus in aspero Fesulani montis iugo
urguente undique timore concluditur agminaque, quibus angusta dudum uidebatur
Italia, latendi spe in unum ac paruum uerticem truduntur; quo cum fame et siti
conficerentur, rex Radagaisus solus spem fugae sumens captus a Romanis in
uincla coicitur ac paulisper retentus uita priuatur. Tanta uero
multitudo captiuorum Gothorum fuisse fertur, ut uilissimorum pecodum modo
singulis aureis passim greges hominum uenderentur.
13 Interea Alaricus Italiam ingressus, cum ab Honorio
sedes quo cum suo exercitu consistere possit expeteret, Honorius deliberato consilio
ei Gallias concessit; qui dum ad Galliam pergens ob recuperationem iumentorum
apud Pollentiam aliquantulum resedisset, Stilico comes in perniciem rei
publicae Gothos pertemptans, dum eos insidiis adgredi cuperet, belli summam
Sauli pagano duci commisit. Qui ipso sacratissimo die Paschae Gothis nil tale
suspicantibus super eos inruit magnamque eorum partem prostrauit; nam primum
perturbati Gothi ac propter religionem cedentes, demum arma corripiunt, more se
solito cohortantur uictoremque uirtute potiori prosternunt exercitum. Hinc in
rabiem furoris excitati coeptum iter deserentes Romam contendunt petere, cuncta
per quae ierant igni ferroque uastantes. Nec mora uenientes Vrbem capiunt,
deuastant, incendunt, dato tamen prius praecepto, ut si qui in sancta loca
praecipueque sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos
in primis inuiolatos securosque esse sinerent, deinde in quantum possint
praedae inhiantes a sanguine temperarent. Capta itaque Roma est anno millesimo
centesimo sexagensimo quarto conditionis suae. Die sane tertia sponte Gothi
Vrbe discedunt, facto aliquantarum aedium incendio, sed ne tanto quidem,
quantum olim a Caesare factum est.
14 Deinde per Campaniam, Lucaniam Britiamque simili
strage bacchantes Regium peruenere, in Siciliam transfretare cupientes. Quo cum
transmeare ascensis nauibus uellent, perpessi naufragium plures suorum amisere.
Halaricus inter haec, dum quid ageret deliberaret, apud Consentiam subita morte
defunctus est. Gothi Basentum amnem de alueo suo captiuorum labore deriuantes
Halaricum in medio eius alueo cum multis opibus sepeliunt amnemque meatui
proprio reddentes, ne quis locum scire possit, captiuos qui interfuerant
extingunt.
15 Regem deinceps Athaulfum Alarici adfinem Gothi
constituentes Romam redeunt: si quid residui fuit, more locustarum eradunt,
auferentes exinde Gallam Placidiam Theodosii principis filiam, sororem Honorii,
quam sibi Athaulfus apud Forum Cornelii coniugio sociauit. Quae multo post rei
publicae commodo fuit. Nam ad hoc mariti animum acerrimo ingenio subtilibus
blandimentis inflexit, ut ultro a Romanis pacem expeteret. Qui ad Gallias proficiscens dein apud
Barchilonem fraude suorum occisus est. Post quem Segericus regnum capiens, dum
pacem Romanis seruare disponit, et ipse a suis peremptus est. Deinde Wallia
regnandi iura suscepit ad hoc electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc a
Deo ordinatus, ut confirmaret.
16 Interea comes Stilico Wandalorum
perfidae et dolosae gentis genere editus, Eucherium, ut dictum est, filium iam
a puero Christianorum persecutionem meditantem, ut in imperio substitueret,
ante biennium Romanae inruptionis gentes copiis uiribusque intolerabiles, hoc
est Alanorum, Sueuorum, Wandalorum, Burgundionum, ultro in arma suscitauit
easque pulsare Gallias uoluit, ut sub hac necessitate a genero in filium
extorquere imperium possit. Tandem ubi imperatori Honorio exercituique Romano
haec tam ingentia damna patefacta sunt, commoto iustissime exercitu occisus est
Stilico, qui ut unum puerum purpuram indueret, totius generis humani sanguinem
dedidit. Occisus Eucherius eius filius paucique cum isdem satellites tantarum
molitionum puniti sunt. Eodem tempore clarissima Vrbis loca fulminibus diruta
sunt, quae inflammari ab hostibus nequiuerunt.
17 Inter haec apud Brittanias
Gratianus tyrannus mox creatur occiditur. Huius in loco Constantinus ex infima
militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur. Qui ad
Gallias transiens saepe a barbaris incerto foedere inlusus detrimento magis rei
publicae fuit quam augmento. Tunc duo iuuenes locupletes, Didimus et
Viridianus, adsumptis propriis seruulis ac uernaculis sese patriamque a
barbaris et tyranno defensare moliti sunt. Aduersus hos Constantinus Constantem
filium ex monacho Caesarem factum cum quibusdam foederatis barbaris in
Hispanias misit. Constans barbarorum fultus auxilio eos primo proelio peremit.
Quibus barbaris dum claustra Pyrinaei montis commissa fuissent, ab eis tota
illa, quae per Gallias bachabatur, ferocitas gentium Hispaniarum prouinciis
intromissa est. Itaque post multas strages, incendia et rapinas tandem diuisis
sedibus barbari ad aratra conuersi Romanorum residuos coeperunt ut socios
amicosque fouere.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER DVODECIMVS
|