|
LIBER TERTIVS DECIMVS
INCIPIT LIBER TERTIVS
DECIMVS
1 Igitur imperator Honorius, dum
uires rei publicae cotidianis cerneret labefactari incommodis, uirum strenuum
et bellicosum Constantium comitem ad Gallias cum exercitu mittit. Is mox
Galliam ingressus est, continuo Constantinum tyrannum apud Arelatem extinxit,
Constans uero eius filius a Gerontio suo comite Viennae peremptus est. In cuius
locum Gerontius Maximum quendam substituens, ipse a suis militibus iugulatus
est. Maximus deinde purpura exutus in Hispania exulans egens obiit. Exinde
Iobinus apud Gallias, mox adsurrexit, cecidit. Sebastianus tyrannus frater eius
continuo creatus occisus est. Tertullus consul, qui se futurum principem in
senatu gloriatus est, pari nihilominus exitu periit. Attalus a Gothis imperator
effectus, postmodum captus a Constantio missusque Honorio truncata manu uitae
relictus est. Heraclianus quoque cum Sabino genero cum tribus milibus ac
septingentis nauibus ex Africa Romam tendens, occursu comitis Marini territus
et in fugam uersus, arrepta naui solus Carthaginem rediit ibique peremptus est.
Hos omnes Honorius optima religione magnaque Constantii industria superauit,
merito sane, nam his diebus praecipiente Honorio, fauente Constantio, sopitis
apud Africam haereticis pax Ecclesiae redditur. In qua fulgentissimus
tunc apud Ipponiregium totiusque magister Ecclesiae florebat Augustinus.
2 Interea Wallia Gothorum rex Dei iudicio territus
Placidiam apud se honeste habitam, exigente Constantio, fratri Honorio reddidit
pacemque cum eo datis lectissimis obsidibus pepigit seque pro Romanis aduersus
barbaros, qui Hispanias inuaserant, pugnaturum spopondit. Mittunt e contrario
Wandalorum, Alanorum Sueuorumque reges principi Honorio legationem in his
uerbis: «Tu cum omnibus pacem habe, omnium obsides accipe. Nos nobis
confligimus, nobis perimus, tibi uincimus, tuae erit quaestus rei publicae si
utrique pereamus».
3 His ita tantis incommodis Deo fauente sopitis Honorius
Gallam Placidiam germanam suam Constantio suo comiti fide integerrimo et
ingenti uiro iamdudum promissam magno cunctorum gaudio sociauit, ex qua
Valentinianum filium Constantius genuit, qui postea rei publicae imperium
gessit. Hoc in tempore foedus firmissimum cum rege Gothorum Wallia Constantius
pepigit, tribuens ei ad habitandum Aquitaniam Galliae prouinciam eiusdemque
prouinciae quasdam ciuitates uicinas. Cernens itaque Honorius ubique se
Constantii uirtute et ingenio seu per bella seu pacis moderatione tueri, eum
cunctis adnitentibus apud Rauennam in regni consortium adsciuit, qui necdum
septem mensibus euolutis ex hac luce subtractus est.
4 His diebus apud Bethleem
Palaestinae beatissimus Hieronymus expletis xci annis ad Christum migrauit.
5 Sequenti tempore Maximus apud
Hispanias factione Iouiniani, qui tunc in re militari clarus habebatur,
tyrannidem arripuit. Nec multo post superati utrique et capti ab Honorii
exercitu eidem, cum apud Rauennam tricennalia sua perageret, praesentantur.
Hac tempestate Brittanni Scottorum Pictorumque infestationem non ferentes
Romam mittunt ac sui subiectione promissa contra hostes auxilia flagitant.
Quibus statim ab Honorio missa militum legio magnam barbarorum multitudinem
strauit coeterosque Brittaniae finibus expulit. Sed mox ut discessere Romani,
aduecti iterum nauibus hostes obuia quaeque sibi conculcant ac deuorant.
Rursumque aduolant Romani caesumque hostem trans maria fugant.
6 Hoc tempore dum Wandali Alanique Hispanias
infestarent, Honorius ad eas defensandas Castinum ducem cum exercitu dirigit. Qui
Castinus praeclarum uirum Bonifatium ac bellicis artibus exercitum inepto et
iniurioso imperio ab expeditionis suae societate auertit. Bonifatius uero
periculosum sibi indignumque ratus eum sequi, quem discordem superbientemque
expertus esset, celeriter se ad portum Vrbis atque inde ad Africam proripuit
magnumque postmodum rei publicae detrimentum totiusque Africae causa excidii
extitit. Castinus uero tanto collega ob suam intemperantiam priuatus nihil
dignum in Hispaniis gessit.
7 Inter haec Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa ad
Orientem cum Honoria et Valentiniano filiis profecta a Theodosio Augusto,
Archadii alterius germani sui filio, honorifice libenterque suscepta est.
Honorius uero postquam cum minore, de quo praemissum est, Theodosio Archadii
sui germani filio annis quindecim imperasset, cum iam antea cum fratre annis
tredecim ac sub patre duobus regnasset, rem publicam, ut cupierat, pacatam
relinquens, apud urbem Romam uita exemptus est corpusque eius iuxta beati Petri
apostoli martyrium in mausoleo sepultum est.
8 Huic soboles nulla fuit. Nam
duae Stiliconis filiae, id est Maria et Thermantia, una post alteram eius
coniugio sociatae, utraeque Dei iudicio inopinata morte praeuentae ex hac luce
uirgines migrauere. Fuit sane Honorius moribus et religione patri Theodosio non
ualde absimilis. Cuius temporibus quamuis multa externa et ciuilia bella
surrexerint, uel nullo uel minimo sanguine quieuere. Exempto rebus humanis
Honorio fultus praesidio Castini magistri militum Iohannes inuadit imperium.
9 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo septuagesimo
septimo, Theodosius Archadii filius quadragesimus tertius regum Romanorum
Orientale regebat imperium. Qui conperto patrui sui Honorii funere mox
Valentinianum amitae suae Placidiae filium Caesarem effectum cum matre Augusta
ad recipiendum Occidentis dirigit regnum. Quo tempore Iohannes, dum Africam,
quam Bonifatius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem sui infirmior factus
est. Denique uenientes Placidia Augusta et Valentinianus Caesar mira eum
felicitate continuo opprimunt regnique gubernacula uictores arripiunt; quorum
tunc milites crudeliter Rauennam depopulati sunt eo quod illius maxime ciues
tyrannicae parti fauissent. Castinum uero magistrum militum damnant exilio,
cuius arripuisse factione Iohannes tyrannidem credebatur, data Aetio uenia eo
quod Hunni, quos per ipsum Iohannes acceperat, eius studio remeassent ad propria.
Valentinianus igitur consensu totius Italiae imperator efficitur itemque ex
decreto Theodosii Augustus appellatur. Dum haec geruntur Achillas nobile
oppidum Galliarum a Gothis multa ui oppugnatum est, donec inminente Aetio non
inpuniti abscederent.
10 Bonifatius inter haec apud Africam
potentia gloriaque augebatur. Mittuntur aduersus eum Mabortius et
Galbio; qui dum Bonifatium obsidere parant, ab eo interempti sunt. Exinde
gentibus, quae uti nauibus nesciebant, dum a concertantibus in auxilium
uocantur, mare peruium factum est. Rursus contra Bonifatium Sigisuuldus comes
dirigitur. Bonifatius uero sentiens se non posse tuto Africam tenere cernensque
sibi periculum instare, in perniciem totius rei publicae efferuescens
Wandalorum Alanorumque gentem cum Genserico suo rege ab Hispaniis euocatos
Africae intromisit, qui cunctam paene Africam ferro, flamma, rapinis
crudelissime deuastantes, catholicam insuper fidem Arriana impietate
subuertere. Sub hoc turbine beatissimus, de quo praemissum est, Augustinus
Ipponiensis episcopus, ne ciuitatis suae ruinam cerneret, tertio eius
obsidionis mense sex et septuaginta uitae annis expletis, ex quibus quadraginta
in clericatu seu episcopatu transegerat, ad Christum perrexit.
11 Eodem tempore pace totius orbis et consensione
mirabili Bonifatius ab Africa ad Italiam per Vrbem rediit accepta magistri
militum dignitate. Qui cum
resistentem sibi Aetium proelio superauisset, paucis interiectis diebus morbo
extinctus est. Aetius uero cum deposita dignitate in agro suo degeret ibique
eum quidam eius aemulus repentino incursu opprimere temptasset, profugus ad
Vrbem atque illinc ad Dalmatiam, deinde Pannonias ad Hunnos peruenit, quorum
amicitiis auxilioque usus pacem principum et ius interpolatae potestatis
optinuit nec multo post patriciatus etiam dignitatem adeptus est. Post eam
igitur, quae praemissa est, Africae cladem data per Trigetium ad habitandum
Wandalis Africae portione pax cum eisdem necessaria magis quam utilis facta
est.
12 His etiam temporibus Gundicarium
Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius patricius bello obtriuit pacemque ei supplicanti
concessit. Interea Gothi pacis placida perturbant et pleraque municipia uicina
suis sedibus occupant, cumque essent maxime oppido Narbonensi infesti ciuesque
eius longa obsidione et fame affligerent, adueniens comes Litorius hostes in
fugam uertit et ciuitatem adlata frumenti copia a fame liberauit.
Dehinc anno sequenti bellum
aduersum Gothos Hunnis auxiliantibus gestum est.
Hac tempestate Gensericus
apud Africam intra habitationis suae limites cupiens catholicam fidem Arriana
inpietate subuertere, quosdam nostrorum episcopos eatenus persecutus est, ut
eos priuatos iure basilicarum suarum etiam ciuitatibus pelleret, cum ipsorum
constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet. His denique diebus
Valentinianus Augustus ad Theodosium principem suum fratruelem Constantinopolim
profectus est filiamque eius in matrimonium accepit. Per idem tempus piratae
multas insulas praecipueque Siciliam populati sunt.
13 Inter haec Litorius, qui secunda ab
Aetio patricio potestate Hunnis auxilianlibus praeerat, dum Aetii gloriam
superare appetit dumque aruspicum responsis et demonum significationibus fidit,
pugnam cum Gothis inprudenter conseruit. Ac primum quidem magnam hostium
stragem dedit, postmodum uero suis paene omnibus trucidatis ipse a Gothis
turpiter captus est. Postremo pax cum eisdem facta est, cum eam Romani post
huius lacrimabilis belli perniciem humilius quam umquam antea poposcissent.
14 Aetio itaque rebus quae in Galliis
conponebantur intento, Gensericus, de cuius amicitia nihil metuebatur,
Carthaginem dolo pacis inuadit omnesque opes eius excruciatis diuerso
tormentorum genere ciuibus in ius suum uertit, nec ab ecclesiarum despoliatione
abstinens, quas sacris uasis exinanitas et sacerdotum administratione priuatas
non iam diuini cultus loca sed suorum esse iussit habitacula, in uniuersum
captiui populi ordinem seuus, sed praecipue nobilitati et religioni infestus,
ut discerni omnino non possit, hominibus magis an Deo bellum intulisset. Igitur
Carthago a Wandalis hoc modo capta est annis quingentis octoginta et quinque
euolutis postquam Romano coeperat iuri parere. Sequenti deinde anno Gensericus
ad Siciliam transiens, dum magnis eam calamitatibus affligeret, accepta nuntio
de Sabastiano, qui ab Hispaniis ad Africam tenderet, celeriter Carthaginem
rediit ratus periculosum sibi ac suis fore, si uir bellandi peritus recipiendae
Carthagini incubuisset. Verum ille amicum se magis quam hostem uideri uolens,
dum de regis barbari amicitiis inprouise praesumit, infelici morte peremptus
est.
15 Post haec imperator Theodosius bellum contra
Wandalos mouit Ariouindo et Ansila atque Germano ducibus magna cum classe
directis. Qui longis cunctationibus negotium differentes Siciliae magis oneri
quam Africae praesidio fuere.
16 Per haec tempora Hunnis Tracias et Illyricum seua populatione uastantibus exercitus, qui in
Sicilia morabatur, ad defensionem Orientalium prouinciarum reuertitur.
Sub his fere diebus tam terribili Roma terremotu concussa est, ut plurimae
eius aedes aedificiaque corruerint.
17 Brittani itaque, de quibus praemissum est, cum
rursus Scottorum Pictorumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio epistolam
lacrimis erumnisque refertam eiusque quantotius auxilium efflagitant. Quibus
dum Aetius minime annuisset, eo quod contra uiciniores hostes occupatus
existeret, quidam Brittanorum strenue resistentes hostes abigunt, quidam uero
coacti hostibus subiciuntur. Denique
subactam Picti extremam eiusdem insulae partem eam sibi habitationem fecere nec
ultra exinde actenus ualuerunt expelli. At uero residui Brittanorum, dum
continue Scottorum impetus formidarent, ultra iam de Romanorum praesidio
diffidentes, Anglorum gentem cum suo rege Vertigerno ad defensionem suae
patriae inuitauere. Quos amicali societate exceptos uersa in contrarium uice
hostes pro adiutoribus inpugnatoresque sensere. Sequenti deinceps tempore gens
Anglorum siue Saxonum Brittaniam tribus longis nauibus aduehitur. Quorum dum
iter prosperatum domi fama retulisset, mittitur nihilominus exercitus
multiplex, qui sociatus prioribus primum hostes, propter quos petebatur,
abigit, deinde in Brittones arma conuertens conficta occasione, quasi pro se
eis militantibus minus stipendia praeparassent, totam prope insulam ab
orientali eius plaga usque ad occidentalem incendio sibi seu gladio subegit.
18 At uero Theodosius dum, absque uiginti uno
superioribus annis, quos cum Honorio patruo regnauerat, septem et uiginti annis
imperium gessisset, ex quibus cum Valentiniano genero xxv transegit, apud
Constantinopolim morbo consumptus obiit ibique sepultus est.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER TERTIVS DECIMVS
|