|
LIBER QVARTVS DECIMVS
INCIPIT LIBER QVARTVS DECIMVS
1 Anno ab Vrbe condita millesimo ducentesimo quarto
defuncto Theodosio quadragesimus quartus in numero Marcianus Orientali aulae
praeficitur imperator.
Coeterum Valentiniani tempora huius uel superioris imperatoris curriculis
adscribuntur.
Igitur Valentinianus Occidui rector imperii pacis ea tempestate foedera cum
Genserico Wandalorum rege firmauit certisque spatiis Africa inter utrosque
diuisa est. Gensericus uero dum de rerum successu tumidus etiam apud suos
superbiret, ualida aduersus eum suorum conspiratio facta est; quorum molitione
detecta diuersis ab eo excruciati periere suppliciis. Horum si quidem funeribus
non minus uirium amisit, quam si exuperatus belli certamine fuisset.
2 Interea rex Hunnorum Attila, dum cum fratre Bleba
regnum intra Pannonias Daciamque gereret, Macedoniam Misiamque et Achaiam
utrasque etiam Tracias inmanissima rabie deuastaret, Blebam suum germanum
regnique consortem peremit eiusque sibi parere populos conpulit. Fultus itaque
fortissimarum gentium, quas sibi subiugarat, praesidio ad Occidentale
demoliendum animum intendit imperium. Erant siquidem eius subiecti dominio rex
ille Gepidarum famosissimus Ardaricus, Walamir etiam Gothorum regnator, ipso
cui tunc seruiebat rege nobilior, fortissimae nihilominus gentes Marcomanni,
Sueui, Quadi, praeterea Eruli, Turcilingi siue Rugi cum propriis regulis
aliaeque praeter hos barbarae nationes Aquilonis in finibus commanentes.
3 Horum omnium Attila superbus imperio, quamquam uirium
robore facile se posse adipisci putaret quod cuperet, non minori tamen consilii
astutia quam armorum fortitudine hostes adgredi satagebat. Praeuidens itaque
sagacitate, qua callebat, non sibi fore tutum, si Gothi, qui intra Gallias
morabantur, Romanis auxilio iungerentur, amicum se Gothis simulans aduersum
Romanos se asserit proeliaturum Romanorumque e diuerso quasi amicitias appetens
in Gothos, eorum uidelicet hostes, se pollicetur arma moturum. Agebat itaque
hoc uersuta barbaries, quatenus, si hos posset a societate diuidere, facilius
utrosque singulari certamine proculcaret. Quas eius astutias Aetius non minori
acumine praeuidens legatos ad Theodoritum, qui eo tempore Gothis apud Tolosam
regnabat, dirigit, qui cum eo pacis foedera sociarent. Annuit iuxta Aetii uotum
Romanorum legatis Theodoritus iungitque cum eis non minus sibi prospiciens
firmissimum foedus promittitque se pariter pugnaturum.
4 Fuere interea Romanis auxilio Burgundiones, Halani
cum Sangibano suo rege, Franci, Saxones, Riparioli, Briones, Sarmatae,
Armoriciani, Liticiani ac paene totius populi Occidentis, quos omnes Aetius, ne
inpar Attilae occurreret, ad belli adsciuerat societatem. Conuenitur ex utraque
parte in campos Catalaunicos, qui centum in longitudinem leuuas et ex
latitudine septuaginta leuuis, ut Gallis mos est metiri, feruntur.
5 Attila itaque primo impetu, mox ut Gallias
introgressus est, Gundicarium Burgundionum regem sibi occurrentem protriuit.
Deinde cum ad locum certaminis uentum esset, inquirit aruspicem, si quid
sibi de belli sorte uenturum praediceret. Qui arte daemoniaca exta pecudum
perscrutans Attilae infausta denuntiat, hoc tamen quantulumcumque solacium
fore, quod summus de parte hostili in certamine ductor occumberet. Attila uero
dum haec de Aetii interitu, cuius mortem sitiebat, denuntiari putaret, non
dubitauit uel cum suorum perditione bellum committere, dummodo Aetium suis
motibus fortiter obsistentem possit extinguere. Committit itaque pugnam iam in
uesperum die uergente, ut, si superaretur ab hostibus, inminentis se noctis
tenebris occuleret.
6 Conueniunt hinc et inde fortissimae
nationes, conseruntur acies, fit bellum acre nimis et pertinax, quale uix ulla
narratur historia. Nec ante a proeliandi ardore quieuere quam eis nox
superueniens pugnandi uoluntatem adimeret. Eo siquidem proelio centum octoginta
milia hominum caesa referuntur tantumque est sanguinis effusum, ut paruulus,
qui ibidem labebatur, riuulus inmodicus subito torrens effectus cadauera secum
traheret peremptorum. Attilam sane de morte Aetii sua suspicio fefellit; nam
incolomi Aetio rex ibi Gothorum Theodoritus occubuit. In quo proelio quamuis
neuter cessisset exercitus, constat tamen Attilam fuisse superatum.
7 Qui cum die altera intra plaustrorum munimenta se
continens erumpere non auderet nec tamen cessaret tubis et clamore perstrepere,
Torismund Theodoriti regis filius dolens de paterno funere statuit Attilam
obsidione coartare, ut eum eiusque exercitum ad internitionem usque deleret.
Tum Attila de uitae fiducia iam desperans ex equitatoriis ingentem pyram sellis
construxit, ut ibidem se Gothis inminentibus supposito igne cremaret, ne aut
quisquam de eius laetaretur uulnere aut rex tantarum gentium in potestatem
hostium deueniret.
8 Aetius uero incaute perpendens Romanos a Gothis
perempto Attila deprimi nec deinceps aduersum Gothos, si necessitas incumberet,
solacium habere, Torismundo quasi eius rebus consulens persuadet, ut domum
reuerteretur, regnum paternum arriperet, ne, si ab eius inuaderetur germanis,
aceruius ei esset cum suis quam cum hostibus dimicare. Hoc ille consilium tamquam
pro sua salute prolatum libenter amplectens domum reuersus est regnumque
paternum suscepit. Coeterum Aetius ob hoc talia machinatus est, ut Attilam ab
eius inpressione subduceret. Inscia, heu, mens hominum, quantum hac prouisione
detrimentum patriae, dum auertere cupit, ingessit.
9 At uero Attila cernens se relicto
hostes ad propria remeasse, erectis animis ac spe salutis eleuatus Pannonias repedauit
multumque potiorem exercitum coaceruans Italiam furibundus introiit. Ac
primum Aquileiam ciuitatem in ipso Italiae sitam principio expugnare adgressus
est; quam continuo triennio obsidens, cum aduersus eam strenue ciuibus
repugnantibus nihil praeualeret iamque murmur sui exercitus non ualentis famis
tolerare penuriam audiret, cum die quadam ciuitatem circuit, ut ex qua parte
eam facilius posset expugnare inquireret, cernit repente aues in aedificiorum
fastigiis nidificare solitas, quae ciconiae uocantur, uno impetu ex urbe
migrare fetusque suos sublatos rostris per rura forinsecus deportare. «Aspicite» inquit ad suos «aues
futurorum praescias perituram relinquere ciuitatem». Statimque adhibitis
machinis tormentisque hortatur suos, acriter expugnat urbem ac sine mora capit.
Diripiuntur opes, captiuantur uel trucidantur ciues, residuum direptioni
igni supposito flamma consumit.
10 Fuerat si quidem in ea ciuitate feminarum
nobilissima Digna nomine, forma quidem eximia sed candore pudicitiae amplius
decorata. Haec dum habitaculum super ipsa urbis moenia haberet turremque
excelsam suae domui imminentem, subter quam Natissa fluuius uitreis labebatur
fluentis, ne sordidissimis hostibus ludibrium fieret animaeque pulchritudinem
uel ui inlata libidine uitiaret, mox ingressum hostium captamque urbem
praesensit, e summa se eadem turre obuoluto capite in gurgitem praecipitem
dedit metumque amittendae pudicitiae memorabili exitu terminauit.
11 Plura praeterea eiusdem regionis castella inmanis
hostis, extinctis uel captiuatis ciuibus, succendit ac diruit, Concordiam,
Altinum siue Patauium, uicinas Aquileiae ciuitates, illius instar demoliens
solo coaequauit. Exinde per uniuersas Venetiarum urbes, hoc est Vicentiam,
Veronam, Brixiam, Pergamum seu reliquas nullo resistente Hunni bacchantur,
Mediolanium Ticinumque pari sorte diripiunt ab igni tamen abstinentes et ferro.
Deinde Aemiliae ciuitatibus similiter expoliatis nouissime eo loco, quo Mincius
fluuius in Padum influit, castrametati sunt. Vbi Attila consistens, dum utrum
adiret Romam an desisteret, animo fluctuaret, non Vrbi, cui infestus erat,
consulens sed Alarici exemplum pauens, qui captae a se Vrbi non diutius
superuixit, dum ergo has animo tempestates reuolueret, repente illi legatio
placidissima a Roma aduenit.
12 Nam per se uir sanctissimus Leo papa ad eum accessit.
Qui cum ad regem barbarum introgressus esset, cuncta ut optauerat optinens non
solum Romae sed et totius Italiae salutem reportauit; territus namque nutu Dei
Attila fuerat nec aliud Christi sacerdoti loqui ualuit nisi quod ipse
praeoptabat. Fertur itaque post discessum pontificis interrogatum esse Attilam
a suis, cur ultra solitum morem tantam reuerentiam Romano papae exhibuerit,
quandoquidem paene ad omnia, quae ille imperasset, obtemperarit; tum regem
respondisse: non se eius, qui aduenerat, personam reueritum esse, sed alium se
uirum iuxta eum in habitu sacerdotali adstantem uidisse forma augustiore,
canitie uenerabilem illumque euaginato gladio sibi terribiliter mortem
minitantem, nisi cuncta, quae ille expetebat, explesset.
13 Igitur Attila tali modo a sua seuitia repressus
relicta Italia Pannonias repetit. Ad quem Honoria Valentiniani principis
germana, dum a fratre ob decus pudicitiae districte seruaretur, suum eunuchum
dirigit, quatenus eam sibi a fratre in matrimonium extorqueret. Accepto itaque
hoc Attila nuntio, quia iam Italiae fines excesserat, nec statim fatigato
exercitu regredi poterat, mandat Valentiniano imperatori minitans peiora se
proxime inlaturum Italiae, nisi mox ei suam germanam cum parte regni debita
transmisisset. Qui reuersus ad proprias sedes supra plures quas habebat uxores
puellam ualde decoram Ildicco nomine sibi in matrimonium iunxit; ob cuius
nuptias profusa conuiuia exercens, dum tantum uini quantum numquam antea
insemel bibisset, cum supinus quiesceret, eruptione sanguinis, qui ei de
naribus solitus erat effluere, suffocatus extinctus est. Eadem denique apud
Constantinopolim nocte Marciano imperatori in somnis Dominus apparens arcum
Attile fractum ostendit, quo scilicet armorum genere gens illa fidere in bello
maxime solet.
14 Dum haec geruntur, apud Brittaniam Pelagianae
hereseos adsertores Brittanorum temptatant subuertere fidem; qui a Gallorum
episcopis auxilium petentes ad rectae fidei defensionem sanctissimum uirum
Germanum multisque iam uirtutibus clarum Altiodorensis ecclesiae episcopum
accipiunt et Lupum Trecasenum praesulem aeque apostolicae gratiae uirum, qui
non minus signorum miraculis quam doctrinae uerbis omnes ad sanae fidei
confessionem reduxere. Ecce autem adhuc ibidem sanctis episcopis consistentibus
ualida Saxonum Pictorumque manus Brittaniam aduehitur. Nihilominus Brittones
mox arma corripientes hostibus obuiam pergunt, cum quibus beatissimus Germanus
sponte se offerens una pergit ad proelium, cumque ipse dux belli ante consertam
aciem constitisset iamque hostes conglobati propius aduentarent, non tubae
clangoribus, non gladiis fidens, imperat solummodo sanctus antistes, ut, cum
ipse prior inclamasset, omnes uoce consona eundem responderent sermonem. Moxque
eleuata magna uoce «Alleluia» sonuit; cumque omnis exercitus sublato ad sidera
clamore «Alleluia» respondisset cunctaque per circuitum loca resultassent,
continuo tantus hostes pauor inuadit, ut dissoluta acie fugam arripientes, ac
si singulorum ceruicibus gladius immineret, tremebundi ad propria refugerent.
15 Igitur quia semper uirtus inuidiam parit,
Valentinianus imperator, quantum res edocuit, prosperos Aetii successus, ut
supra praemissum est, pertimescens, eum simulque Boetium senatorem nobilissimum
gladio peremit. Ita uir bellicosissimus Aetius et quondam Attilae regis
potentissimi terror occubuit, cum quo pariter et Occidentis imperium salusque
rei publicae corruit nec ultra actenus ualuit releuari. Sed nequaquam
Valentiniano mors Aetii inpune cessit; nam et ipse anno sequenti a Transila
Aetii milite, cum triginta annis imperium gessisset, confossus interiit, ex
quibus cum Theodosio socero xxv, cum Marciano quinque imperauit.
16 Mortuo Valentiniano regni iura Maximus apud Vrbem
inuadens necdum duobus expletis mensibus a Romanis peremptus est; continuo
aduectus ex Africa nauibus adest Gensericus cum ualidissimo suae gentis
exercitu, fultus insuper praesidio Maurorum, cum adhuc Romanae ecclesiae
beatissimus Leo ageret pontificatum. Perculsis itaque Romanis tam terribili
nuntio nobilibusque simul ac popularibus ex Vrbe fugientibus Vrbem omni
praesidio uacuam Gensericus optenuit occurrente sibi extra portam eodem sancto
Leone episcopo, cuius supplicatio ita eum Deo adiuuante liniuit, ut, cum omnia
potestati eius essent tradita, ab igne tamen et cede atque suppliciis
abstineretur. Quattuordecim interim dies secura et libera scrutatione omnibus
opibus suis Roma uacuata est multaque milia captiuorum, prout cuique aetate aut
arte placuerunt, cum regina Eudoxia, quae Gensericum ad hoc facinus
inuitauerat, duabusque eius filiabus Carthaginem abducta sunt.
17 Capta itaque hoc modo a Genserico Roma est, postquam
eam primo Alaricus inuaserat, secunda iam uice expletis ab eo tempore
quadraginta quattuor annis, a conditione sua mille ducentis atque octo
euolutis. Relicta itaque Vrbe per Campaniam sese Wandali Maurique effundentes
cuncta ferro flammisque consumunt, quicquid superesse potest diripiunt, captam
nobilissimam ciuitatum Capuam ad solum usque deiciunt, captiuant, praedantur.
Nolam nihilominus urbem ditissimam aliasque quamplures pari ruina prosternunt.
Neapolim praeterea quasque ob firmitatem capere non poterant, rebus agrariis
exinanitas relinquunt, quicumque gladio superfuerant, captiuitatis iugo
subiciuntur.
18 Inter has procellas uir piissimus Paulinus Nolanae
urbis episcopus, postquam quicquid habere poterat, in captiuorum redemptionem
expendit, nouissime, cum nihil ei aliud nisi ipse sibi solummodo superesset,
pro cuiusdam uiduae filio maternas non ualens piis ferre uisceribus lacrimas,
cum eadem ad Africam proficiscens, quo iam hostes discesserant, sese barbaro
uiro uice uicaria in seruitium tradidit. Cuius sanctitas cum apud eandem
barbaram gentem Dei nutu cognita fuisset, demum cum omnibus suis ciuibus ad
urbem propriam remeauit.
19 At uero Gensericus postquam ditatus Italiae opibus
ad Africam regressus est, Valentiniani principis natam, quam ab Vrbe
captiuitatis sorte abduxerat, Transamundo suo filio in matrimonium copulauit,
ex qua uidelicet Ildericus natus est, qui quartus postmodum a Genserico
Wandalis apud Africam regnauit.
Recedente igitur ab Vrbe Genserico Romani sequenti mense exinanitae rei
publicae imperatorem Habitum praeficiunt. Wisigothae quoque circa haec tempora
cum rege suo Theodorico Theodoriti filio, transcensis Pyrinei iugis, Hispanias
inuadunt.
Ast uero Marcianus
imperator, cum apud Constantinopolim septem annis regnum administrasset, facta
suorum conspiratione peremptus est.
EXPLICIT LIBER QVARTVS
DECIMVS
|