|
LIBER QVINTVS DECIMVS
INCIPIT LIBER QVINTVS
DECIMVS
1 Anno ab Vrbis conditione millesimo ducentesimo
undecimo post Marciani imperatoris interitum Leo quintus ac quadragesimus
Romanorum regum apud urbem Constantinopolim Augustali potitus est dignitate,
qui deinceps sequenti tempore Leonem suum filium imperii consortem effecit.
Exempto quoque in Italia
humanis rebus Auito, Maiorianus apud Rauennam inuadit imperium. Quod cum prope
quattuor annis obtinuisset, haut procul a Dertonensi ciuitate iuxta Hiriam
flumen occisus est statimque Seuerus apud Rauennam imperator efficitur atque
Augustus appellatur.
Tertio huius anno imperii Biorgor rex Alanorum cum exercitu adueniens
occurrente patricio Ricimere superatus non longe a Bergamo ciuitate Venetiae
atque extinctus est. Seuerus uero cum quattuor annis imperasset, mortem
propriam apud Vrbem occubuit.
Eodem tempore egresso inopinate igni magna Constantinopolis aedium strage
cremata est.
2 Dehinc totius consensu militiae
post Seueri mortem iura imperii Anthemius suscepit.
Sequenti anno Seruandus
Galliarum praefectus imperium temptans inuadere iussu Anthemii principis in
exilium trusus est.
Rursus annali emenso spatio Romanus patricius imperatoriam fraudulenter
satagens arripere dignitatem praecipiente Anthemio capite caesus est.
His quoque diebus Gensericus iterum ad Italiam nauibus aduentare cupiens a
Basilisco patricio nauali superatus certamine Carthaginem inglorius repedauit.
At uero in Orientis partibus Aspar patricius Leoni Augusto insidias moliens
suum filium Caesarem effecit. Leo uictorem exercitum statim ex Sicilia euocans
Asparem patricium cum nouello Caesare filio alioque eius germano digno uitae
multauit excidio.
3 Hoc denique ipso in tempore inter Anthemium principem
eiusque generum Ricimerem patricium, qui tunc Mediolani positus praeerat
Liguriae, magnus discordiarum fomes exortus est, quibus se uir sanctitate
conspicuus Epiphanius Ticinensis episcopus interponens eos primum ad concordiam
reuocauit. Deinde barbarica perfidia foedus Ricimer inrumpens, erat Gothus
prosapia, cum manu mox ualida Vrbem contendit atque apud Anicionis pontem
castra composuit. Diuisa itaque Roma est et quidam fauebant Anthemio, quidam uero
Ricimeris perfidiam sequebantur.
Inter haec Olibrius a Leone Augusto missus ad Vrbem uenit uiuoque adhuc
Anthemio regiam adeptus est potestatem.
4 Bilimer Galliarum rector, cognita
aduersus Anthemium conspiratione Ricimeris, Anthemio ferre praesidium cupiens
Romam properauit. Is cum Ricimere apud Adriani pontem proelium
committens, continuo ab eo superatus atque occisus est. Extincto Bilimere mox
uictor Ricimer Vrbem inuadens quarto iam anno agentem iura imperii Anthemium
gladio trucidauit. Praeter famis denique morbique penuriam, quibus eo tempore
Roma affligebatur, insuper etiam grauissime depraedata est et excepto duabus
regionibus, in quibus Ricimer cum suis manebat, coetera omnia praedatorum sunt
auiditate uastata. Sed non
diutius de perfidia laetatus est Ricimer. Nam post mensem tertium excruciatus
languoribus et ipse interiit.
5 Mortuo Ricimere Olibrius imperator
Gundibarum eius nepotem patricium effecit. Olibrius quoque dum septem menses
imperium gessisset, morte propria Romae defunctus est. Post huius funus
Licerius domesticus a Gundibaro patricio totius etiam uoluntate exercitus apud
Rauennam imperator efficitur.
Anno deinde sequenti inopinate Nepos patricius cum exercitu ueniens Licerium
regia exuit potestate eumque apud Salonas Dalmatiarum urbem episcopum
ordinauit.
Eo tempore cum apud Tolosam Wisegotharum populis Euricus regnaret ac pro
Italiae Galliaeque finibus inter Nepotem et Euricum litium fomenta creuissent
bellumque e diuerso utrique praepararent, interueniente Epiphanio, de quo
praemissum est, Ticinensi episcopo, foederis inter eos iura firmata sunt.
6 Haut procul ab his temporibus Theodoricus cognomento
Strabo Triarii filius cum magna Ostrogotharum multitudine usque ad quartum
Vrbis miliarium armatus aduenit, nulli tamen Romanorum noxius, continuoque in
Illiricum reuersus extinctus est.
Exigit nunc locus dicere, quam ob causam Gothorum alii Ostrogothe, alii uero
Wisegothe sint dicti, oportunumque est aliquantulum ad superiora tempora
regredi, quatenus horum ratio uocabulorum possit exponi. Temporibus
Valentiniani superioris Augusti, cum intra Traciae fines Gothorum tunc populi
communiter habitarent, bifarie per Alaricum ac Fridigernum diuisi decreuerunt,
ut utramque rem publicam, id est Fridigernus cum suis Orientalem, Alaricus uero
cum suo exercitu Occidentalem opprimeret. Hi ergo, qui cum Fridigerno in
Orientali remanserant parte, lingua patria ab Oriente Ostrogothe id est
orientales Gothi sunt dicti; isti uero, qui occiduas petierant regiones, ab
Occidente Wisigothe id est occidentales sunt appellati.
7 Leo igitur Augustus postquam
Orientale decem et septem annis rexit imperium, diem clausit extremum. Mortuo
Leone Zeno continuo Augustalem nanctus est dignitatem. Leonem itaque, de quo
praemissum est, quem pater Leo in regni adsciuerat potestatem, mater sua
Zenonis impetum formidans, occulte clericum fecit exigentique uehementer
Zenoni, ut filium proderet, pro eo alium forma similem optulit. Qui Leo
deinceps in clericatu ad Iustiniani usque tempora uixit.
Ipso denique anno Augustulus apud Italiam aduersus Nepotem cum exercitu
ueniens, effugato eo, imperii regimen inuasit.
Annali deinceps circulo euoluto cum rege Wandalorum Genserico foedus initum
est ab Oreste patricio.
8 Haec dum apud Romanos geruntur, Odouacer cum
fortissima Herolorum multitudine, fretus insuper Turcilingorum siue Scyrorum
auxiliis, Italiam ab extremis Pannoniae finibus properare contendit. Qui dum
adhuc per Noricorum rura exercitum duceret, cognita Seuerini fama Christi
domini serui, qui illis tunc degebat in locis, ad eum sibi benedictionem
petiturus accessit. Qui dum benedictione percepta ab eius egredi cellula uellet
et caput, ne in superliminari ostii, eo quod procerae esset staturae, adlideret,
inclinasset, a Dei uiro futurorum praescio mox talia audiuit: «Vade nunc ad
Italiam, uade Odouacer, uilissimis interim animantium pellibus indutus, multis
cito plura largiturus». Haec
ille uerba rerum exitu conprobauit. Nam aliquantis postmodum annis totius
Italiae insuper et Vrbis usus est potestate.
9 Ingresso ergo Italiam Odouacre
statim ei apud Liguriae terminos Orestes patricius occurrit, qui aduersus
fortissimam multitudinem nihil se praeualere conspiciens, maxime cum eum iam
quidam suorum deseruissent, metu trepidus intra Ticinum se munitionis fiducia
concludit. Mox adueniens cum exercitu Odouacer expugnatam fortiter ingreditur
ciuitatem: uastantur uniuersa rapinis, saeuit ubique gladius, diuina quoque
priuataque aedificia ignis absumit, captus demum Orestes ab hostibus Placentiam
usque perducitur ibique gladio detruncatur. Exinde per uniuersas idem
barbari urbes diffusi cunctam sine aliqua tarditate Italiam iuri proprio
subdidere multasque tunc ciuitates parantes resistere extinctis habitatoribus
ad solum usque deiecere.
10 Odouacer itaque prosperos sibi cernens successus
adcrescere statim regiam arripuit dignitatem. Augustulus siquidem, qui imperii
praesumpserat potestatem, cernens uniuersam Italiam Odouacris uiribus subdi,
inopinabili metu perterritus sponte miserabilis purpuram abiciens, cum uix
undecim mensibus rem publicam obtinuisset, imperialem deposuit maiestatem. Ita
Romanorum apud Romam imperium toto terrarum orbe uenerabile et Augustalis illa
sublimitas, quae ab Augusto quondam Octauiano cepta est, cum hoc Augustulo
periit anno ab Vrbis conditione millesimo ducentesimo nono, a Gaio uero
Caesare, qui primo singularem arripuit principatum, anno quingentesimo septimo
decimo, ab incarnatione autem Domini anno quadringentesimo septuagesimo quinto.
Igitur deiecto ab Augustali dignitate Augustulo Vrbem Odouacer ingressus totius
Italiae adeptus est regnum. Quod dum per annos xiiii nullo inquietante
tenuisset, ab Orientis tunc partibus adueniens Gothorum rex Theodericus Italiam
possessurus intrauit.
Sed ut ad liquidum quam ob causam uel unde aduenerit, possit agnosci,
necesse est aliquantisper ad superiora repedare.
11 Walamir Ostrogotharum rex, de quo superiori libello
praemissum est, quod Attilae Hunnorum regi subiectus extiterit, mox ut Attila
occubuit, ab Hunnorum se suosque dominio auitae libertatis memor excussit. Idem quoque et Gepidarum rex
Ardaricus coeteraeque Hunnis subiectae faciunt nationes. Hunni uero dolentes
Walamirem eiusque exercitum non solum se a suae ditionis iugo excussisse, sed
etiam coeteris nationibus, ut similia facerent, incentores fuisse, mox ut
fugitiua mancipia eos insequentes ad seruitutem pristinam armis adgressi sunt
reuocare. Conglobatis itaque suis super Hunnos Walamir irruit tantaque in eos
cede grassatus est ut de reliquo qui superfuerant Hunni Ostrogotharum arma
formidarent.
12 Leo denique imperator cum Gothis
post haec Illiricum uastantibus foedus iniit ac Theodoricum Thiudimeris filium
ex Arileuua concubina genitum a Walamere eius patruo obsidem accepit. Occiso
deinde a Scyris Walamere, Thiodimer eius germanus regia iura suscepit. Diuiso
deinceps regno Thiudimer Orientis, Widimer uero Occidui sortitur imperium
deuastandum, sed mox Widimer Italiam ingressus est, rebus excessit humanis,
successorem regni Widimer filium relinquens. Widimer uero acceptis a Clicerio tunc imperatore muneribus Gallias
contendit seseque cum parentibus Wisegothis iungens unum populum effecit.
Interea dum de Suauis patrata uictoria Widimer domum reuertitur, Theodoricum
filium a Leone imperatore remissum gratanter excepit. Qui Theodericus, dum iam
octauum decimum annum ageret, inscio patre aliquantis secum eius satellitibus
adscitis uicinam sibi Sarmatarum gentem inuadens opima ex eorum manubiis patri
spolia praedamque copiosam reportauit.
13 Thiudimere itaque uita decedente
uniuersis adnitentibus ad regni gubernacula Theodoricus ascendit. Quod factum
dum ad Zenonem Augustum perlatum esset, gratanter accepit eumque ad se rursus
euocatum Constantinopolim magno simul honore et diuitiis extulit in tantum, ut
etiam consularibus eum fascibus sublimaret, quae dignitas post imperiale
fastigium prima est, aereamque illi equestrem statuam ante suum palatium
collocaret.
14 At uero dum huiuscemodi Theodoricus
deliciis apud Constantinopolim afflueret, gens illius, id est Ostrogothe, dum
eis propter fidei sanctionem praedas agere more solito non liceret, nec tamen
ab imperatore oblata stipendia sufficere possint, coepere non minimam egestatis
penuriam pati, execrantur foedus conpositum, uituperant inutilem pactionem
mittuntque continuo ad Theodoricum, qui dicerent quas, dum ipse Grecorum epulis
superflueret, inopiae miserias sustinerent; hortantur, ut si suis sibique consulere
uelit, citius redeat, quatenus, ne cuncta gens pessumdetur, nouas ad habitandum
terras exquirant. His Theodoricus cognitis ad Augustum Zenonem accedit, questus
penuriamque suorum exponit; Italiam sibi dari postulat, absolutionem
efflagitat, adiciens quia, si superare Odouacrem possit Italiamque obtinere, ad
eius redundaret gloriam, a quo directus fuisset, si in bello superatus foret,
eius nihilo minus lucris adcresceret, quandoquidem cotidianorum stipendiorum
exactoribus careret. Talia Zeno audiens contristatus quidem est, eo quod eum
nollet amittere; attamen deliberato consilio rei publicae utilitati prospiciens
eius petitionibus adnuit Italiamque ei per pragmaticum tribuens sacri etiam
uelaminis dono confirmauit, senatum illi populumque Romanum commendans abire
permisit.
16 Egressus igitur Constantinopolim
Theodoricus ad Ostrogothas reuertitur hortaturque continuo, ut quam primum
parati sint, quatenus possessuri Italiam proficiscantur. Attamen prius quam
Italiam aduentaret, Trapstilam Gepidarum regem insidias sibi molientem bello superans extinxit,
Busan quoque Vulgarorum regem magna simul cum suis agminibus caede prostrauit. Egressus
itaque a Misia cum omni Ostrogothorum multitudine uniuersaque supellectili, per
Sirmium Pannoniasque iter faciens ad Italiam uenit. Ac primum iuxta Sontium
flumen, qui non longe ab Aquileia labitur, castra componens, dum uberrimis quae
eo loco habentur pascuis fatigata aliquantulum ex itineris longitudine iumenta
reficeret, ibi mox ei cum grandi suorum exercitu totisque Odouacer Italiae
uiribus occurrit. Quem Theodoricus alacriter excipiens magno superatum proelio
postremo in fugam conuertit. Exinde Theodoricus mouens cum Veronam uenisset,
iterum aduersus eum Odouacer non minori quam prius belli sese apparatu opponit.
Contra quem Theodoricus haut procul a Veronensi urbe confligens nimia eius
exercitum caede contriuit ipsumque pariter et omnem illius multitudinem dare
terga coegit. Qui dum fugae metu se praecipites in Adesim fluuium mergunt, ex
magna parte rapidissimis eius gurgitibus implicati suffocantur.
16 Theodoricus uero dum ipso impetu subsequitur
fugientes, Veronam ilico pauore ciuibus consternatis inuadit. Odouacer autem
cum his qui euaserant fugiens Romam contendit, sed obseratis continuo portis
exclusus est. Qui dum sibi denegari introitum cerneret, omnia quaeque adtingere
potuit gladio flammisque consumpsit. Inde quoque egrediens Rauennam ingressus
est ibique quibus se tueri aduersum hostes possit munitionum praeparare
obstacula coepit. Theodoricus itaque a Verona digrediens Mediolanum peruenit.
Vbi dum consisteret, magna ad eum multitudo militum pluresque Italiae populi
conuenere. Sed paucis
interiectis diebus rursus dediticius exercitus Tuffa quodam nomine instigante
Odouacris se partibus reddidit. Ea res Theodoricum in tantum perterruit, ut se
suumque exercitum apud Ticinensem urbem muniret.
17 Talium rerum uarietates
Burgundionum rex Gundubadus aspiciens, Liguriam cum ingenti exercitu ingressus,
cuncta quae repperire poterat pro uoluntate diripiens, infinitam secum ad
Gallias captiuorum multitudinem abduxit. Theodoricus itaque aliquandiu intra
munitiones exercitum retinens, demum relictis ibi matre, sororibus uniuersaque
uulgi multitudine nihil plane dubius de Epiphanii uiri sanctissimi fide cum
expeditis armatorum cuneis ad Odouacris obsidionem Rauennam perrexit, dumque eo
loco cui Pinetum nomen est non procul ab urbe castra posuisset, per continuum
pene triennium Odouacrem obsedit. Qui dum frequenter ex urbe cum suis
egrediens eius exercitus inquietaret, nouissime noctu in castra inruens magna
Theodorici exercitum strage prostrauit. Victus ad extremum fortissime Gothis resistentibus in urbem confugit nec
multo post a Theodorico in fidem susceptus, ab eo truculente peremptus est.
18 Egressis denique a Ticinensi urbe
post triennium Gothis eandem mox urbem Rugi inuasere, cuncta per circuitum loca
simulque et ciuitatem per continuum biennium populatione uastantes, cum adhuc beatissimus
Epiphanius superesset, cuius in tantis periculis sanctitate ciues replebantur
afflicti. Hic a Theodorico Gallias ad Gundubadum pro captiuis redimendis
directus excepta innumera multitudine, pro quibus pretium tribuit, sex milia
captiuorum ob solam sanctitatis suae reuerentiam concessa secum reduxit. Igitur Theodoricus extincto apud
Rauennam Odouacre totius Italiae adeptus est ditionem, nec multo post Romam
profectus a Romanis magno gaudio susceptus est, quibus ille singulis tritici ad
subsidium annis cxx milia modiorum concessit.
19 Dum haec apud Italiam geruntur, a
Vulgaris uniuersa Thracia crudeliter deuastatur. Constantinopolis etiam ipsis
diebus maximo conflagrauit incendio.
At uero apud Africam
Honoricus, qui mortuo Genserico in regnum successerat, Arriana perfidia trusis
in exilium effugatisque amplius quam cccxxxiiii catholicis episcopis ecclesias
eorum clausit, plebem uariis suppliciis affecit et quidem innumeris manus
abscidens, linguas eorum praecidit, nec tamen loquellam catholicae confessionis
eripere potuit.
Apud Brittanias quoque
Ambrosius Aurelianus, qui solus forte Romanae gentis Saxonum cedi superfuerat,
purpuram induit uictoresque Saxones Brittonum ducens exercitum saepe superauit,
atque ex eo tempore nunc hii nunc illi palmam habuerunt, donec Saxones
potentiores effecti tota per longum insula potirentur.
20 Theodoricus interea, ut sui regni
uires constabiliret, Audefledam Lodoin Francorum regis filiam sibi in
matrimonium iunxit, Amalafredam germanam suam Wandalorum regi Honorico, eiusdem
Amalafredae filiam Malabergam Turingorum regi Ermenfredo, Theodicodo quoque et
Ostrogotho ex concubina filias alteram Halarico Wisigotharum regi, alteram
Sigismundo Burgundionum consociat, Amalasuintham uero tertiam filiam Eutharico
ex Amalorum stirpe uenienti euocato ab Hispania tradidit. Nec fuit aliqua
uicina Italiae gens quae Theodorico aut coniunctionis adfinitate aut pactionis
foedere sociata non fuerit.
Zeno itaque Augustus cum
per annos decem et septem rei publicae praefuisset, apud urbem Constantinopolim
uitae terminum accepit.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE
LIBER QVINTVS DECIMVS
|