XI. De
exemplis sanctorum.
11.1-2. Ad conuersionem, seu correctionem mortalium multum prosunt exempla
bonorum. Nam
[cetera] praeter perfectorum exempla, mores inchoantium non queunt proficere ad
bene uiuendum. Reprobi autem non adtendunt documenta bonorum quae imitentur
ad melius, sed proponunt sibi exempla malorum quae ad suorum morum
peruersitatem utantur in peius.
11.3. Ob hanc utilitatem scribuntur sanctorum
ruinae et reparationes, ut spem faciant salutis humanae, ne quisquam post
lapsum paenitendo desperet ueniam, dum conspicit sanctorum reparationem fuisse
etiam post ruinam.
11.4. Sciant flagitio dediti ad quam utilitatem eorum exempla proponantur
sanctorum, scilicet ut aut sint quos imitentur ad reparationem, aut certe ex
eorum conparatione durius de inobedientia puniantur.
11.5-7. Propterea uirtutes sanctorum ad
exemplum nostrum Deus proposuit ut quanto de imitatione eorum conferri possunt
nobis iustitiae praemia, tanto de perseuerantia mali sint grauiora tormenta.
Si enim ad boni incitamentum diuina quibus admoneremur praecepta deessent, pro
lege nobis sanctorum exempla sufficerent. At contra, dum et Deus nos praeceptis
suis admoneat et uitae sanctorum boni operis nobis exempla proponat, nulla est
iam de reatu excusatio, quia et lex Dei aures nostras cotidie pulsat et
factorum documenta bonorum cordis nostri intima prouocant. Et si prauorum
saepe secuti sumus exempla, cur non imitemur sanctorum digna, et Deo placita
facta? et si apti fuimus imitari iniquos in malum, cur pigri sumus imitari iustos
in bonum?
11.8.
Orandus est Deus, ut uirtutes quas sanctis praeparauit ad coronam, nobis ad
profectum sint positae, non ad poenam. Proficient autem ad profectum nostrum,
si tot exempla uoluerimus imitari uirtutum. Certe si ea potius auersati quam imitati
fuerimus, ad damnationem nostram erunt, quia ea legendo implere negleximus.
11.9. Multi uitam sanctorum imitantur et de moribus alterius effigiem uirtutis
sumunt, tanquam si imago quaelibet intendatur, et de eius similitudine species
picta formetur; sicque fit ad imaginem similis ille qui ad similitudinem uiuit
imaginis.
11.10. Qui sanctum uirum imitatur, quasi
exemplar aliquod intuetur, seseque in illo, quasi in speculo, praespicit, ut
adiciat quod deesse uirtutis agnoscit. Minus enim seipsum homo ex
semetipso considerat, sed dum alterum intendit, id quod minus est luminis
adicit.
11.11. Perfectorum est iam uirorum non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam
ueritatem intuendo, ad cuius imaginem facti sunt, iustitiam operare. Hoc
indicat quod scribitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,
quia ipsam intellegendo imitatur diuinitatem ad cuius factus est similitudinem.
Iste ergo tantus est ut non egeat hominem demonstratorem iustitiae, sed ipsam
contemplando imitetur iustitiam.
11.12. Exempla sanctorum quibus aedificatur homo, uarias consectare uirtutes:
humilitatis ex Christo, deuotionis ex Petro, caritatis ex Iohanne, obedientiae
de Abraham, patientiae de Isaac, tolerantiae de Iacob, castimoniae de Ioseph,
mansuetudinis de Moyse, constantiae de Iosue, benignitatis de Samuhel,
misericordiae de Dauid, abstinentiae de Danihel, sic et cetera facta priorum
quo labore, quo moderamine, quaue intentione uel conpunctione gerantur, uir
sanctus imitando considerat.
|