XII. De
compunctione cordis.
12.1. Conpunctio cordis est humilitas mentis cum lacrimis, exoriens de
recordatione peccati et timore iudicii.
12.2. Illa est conuersis perfectior conpunctionis affectio, quae omnes a se
carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis
studio in Dei contemplationem defigit.
12.3. Geminam esse conpunctionem qua
propter Deum anima cuique electi afficitur, id est uel dum operum suorum mala
considerat, uel dum desiderio aeternae uitae suspirat.
12.4. Quattuor esse qualitates affectionum quibus mens iusti taedio salubri
conpungitur, hoc est memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum
poenarum, consideratio peregrinationis suae in huius uitae longinquitate,
desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius ualeat peruenire.
12.5. Quisque peccatorum memoria conpungitur ad lamenta, tunc Dei se uisitari
sciat praesentia, quando ex id quod se admisisse recolit interius erubescit,
suoque iudicio paenitendo iam punit. Nam tunc Petrus
fleuit, quando in eum Christus respexit. Vnde et psalmus: Respexit, inquit, et
commota est, et contremuit terra.
12.6. Gressus Dei sunt, in cor hominis,
interior uis, qua bona desideria surgunt ut calcentur mala. Quando ergo ista in
corde hominis fiunt, sciendum est tunc esse Deum per gratiam cordi humano
praesentem; unde se tunc magis homo acuere ad conpunctionem debet quando sentit
et Deum interius operantem.
12.7. Quo mens hominis iusti ex uera conpunctione rapiatur, et qualiter
infirmata reuertatur degustatae lucis magnitudine, illum nosse posse qui iam
aliquid exinde gustauit.
12.8. Sunt qui non ex uera cordis conpunctione sui accusatores fiunt, sed
tantum ad hoc esse se peccatores adsignant, ut ex ficta humilitate confessionis
locum inueniant sanctitatis.
|