XIII. De confessione peccatorum et
paenitentia.
13.1. Ex eo unusquisque iustus esse incipit, ex quo sui accusator extiterit.
Multi autem e contra semetipsos peccatores fatentur, et tamen semetipsos a
peccato non subtrahunt.
13.2. Magna iam iustitiae pars est seipsum nosse homo quod prauus est, ut ex eo
diuinae uirtuti subdatur humilius, ex quo suam infirmitatem agnoscit.
13.3. Bene se iudicat iustus in hac uita, ne iudicetur a Deo damnatione
perpetua. Tunc autem iudicium de se quisque sumit, quando per dignam paenitentiam
sua praua facta condemnat.
13.4. Amaritudo paenitentiae facit animum et sua facta subtilius discutere et
dona Dei quae contempsit flendo commemorare. Nihil autem peius quam culpam
agnoscere, nec deflere.
13.5. Duplicem habere debet fletum in paenitentia omnis peccator, siue quia per
neglegentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetrauit. Quod
enim oportuit non gessit, et gessit quod agere non oportuit.
13.6. Ille paenitentiam digne agit, qui reatum suum satisfactione legitima plangit,
condemnando scilicet ac deflendo quae gessit, tanto in deplorando profusius,
quanto extitit in peccando procliuius.
13.7. Ille paenitentiam digne agit, qui sic praeterita mala deplorat ut futura
iterum non committat. Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum,
quasi si quis lauet laterem crudum, quem quanto magis elauerit, tanto amplius
lutum facit.
13.8-9. Quamuis quisque sit peccator et impius, si ad paenitentiam conuertatur,
consequi posse ueniam creditur. Nullus enim de bonitate Dei dubitet, sed sola
accipientium prauitas conferri sibi indulgentiam abnegat.
13.10. In hac uita tantundem paenitentiae patet libertas; post mortem uero
nullam correctionis esse licentiam. Vnde et Dominus dicit: Me oportet operare
opera eius qui me misit donec dies est; ueniet autem nox quando nemo potest
operare. Hinc et propheta: date, inquit, Domino Deo uestro gloriam antequam
contenebrescat; id est: antequam mors aeterna praeueniat, in hac uita dum
estis, Deum per paenitentiam glorificate.
13.11. Adhuc in hoc saeculo paenitentiam operantibus Dei misericordia subuenit.
In futuro autem iam non operamur, sed rationem nostrorum operum ponimus.
13.12. Per id deteriorantur plerumque iniqui, per quo per patientiam Dei
spatium accipiunt emendandi; quam illi moram uiuendi non utuntur ad
paenitentiam, sed ad peccandi usurpant audaciam. A malo autem in deterius
uadit, qui tempus sibi ad paenitentiam indultum ad libertatem praui operis
utitur.
13.13. Festinare debet ad Deum paenitendo unusquisque dum potest, ne si dum
potest noluerit, cum tarde uoluerit omnino non possit. Proinde propheta ait:
Quaerite Dominum dum inueniri potest; inuocate eum dum prope est. Et ubi
inueniri potest, nisi in hac uita in qua etiam et prope est omnibus
inuocantibus se? Nam tunc iam longe
erit, quando dixerit: ite in ignem aeternum. Modo enim non uidetur, et prope est; tunc uidebitur, et prope non erit,
quia et uideri poterit, et non poterit inueniri.
13.14-15. Si, quando quisque peccare potest, paenitet uitamque suam uiuens ab
omni crimine corrigit, non dubium quod moriens ad aeternam transeat requiem.
Qui autem praue uiuendo paenitentiam in mortis agit periculo, sicut eius
damnatio incerta est, sic remissio dubia. Qui ergo cupit certus esse in morte
de indulgentia, sanus paeniteat, sanusque perpetrata facinora deleat.
13.16-17. Sunt qui paenitentibus securitatem cito polliceantur. Quibus bene per
prophetam dicitur: Curant contritionem filiae populi mei cum ignominia,
dicentes "pax" et non est pax. Cum ignominia igitur curat contritionem
qui peccanti et non legitime paenitenti promittit securitatem. Vnde et
sequitur: Confusi sunt qui abominationem fecerunt, id est, confusi sunt non
paenitendo, sed poenas luendo. Aliter enim confunditur coram iudice reus dum
plectitur, atque aliter qui de malo opere erubescens corrigitur. Ille enim quia
reprehensus est, confunditur; iste, quia se malum fecisse memoratur.
13.18. Quamuis per paenitentiam propitiatio peccatorum sit, sine metu tamen
homo esse non debet, quia paenitentiae satisfactio diuino tantum pensatur
iudicio, non humano. Proinde, quia miseratio Dei occulta est, sine
intermissione flere necesse est. Neque enim unquam oportet paenitentem habere
de peccatis securitatem. Nam securitas neglegentiam parit, neglegentia autem
saepe incautum ad uitia transacta reducit.
13.19. Dum per paenitentiam expulsa fuerint ab homine uitia, si forte post
haec, intercedente securitate, quaelibet culpa subrepserit confestim
delectationes pristinae uitiorum mentem auidius inrepunt, pulsantesque hominem
in consuetis operibus grauius pertrahunt, ita ut sint nouissima illius peiora
prioribus.
|