Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XIIII. De desperatione peccantium.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIIII. De desperatione peccantium.

14.1. Non per locorum spatia, sed per affectum bonum uel malum itur recediturue a Deo. Neque enim gressu pedum, sed gressu morum elongamus uel propinquamus ad Deum.

14.2. Perpetrare flagitium aliquod mors animae est; contemnere paenitentiam et permanere in culpam descendere in infernum post mortem est. Ergo peccare ad mortem pertinet, desperare uero in infernum descendere. Vnde et scriptura ait: Impius, dum in profundum malorum uenerit, contemnit.

14.3. Saepe diabolus eos quos conuerti ad paenitentiam aspicit, inmanitate scelerum perculsos ad desperationem deducit, ut, subtracta spe ueniae, trahat in diffidentiam quos non potuit retinere perseueranter in culpam. Sed paenitens praeuidere debet callidas contra se hostis insidias; sicque Dei iustitiam metuat ut tamen, quamuis in magnis sceleribus, de misericordia eius confidat.

14.4-5. Amplius laetatur Deus de anima desperata et aliquando conuersa, quam de ea quae nunquam extitit perdita. Sicut de prodigo filio, qui mortuus fuerat, et reuixit, perierat et inuentus est, de cuius regressu magnum fit gaudium patris. ­ Non aliter coram Deo et angelis copiosiorem esse gaudium de eo qui a periculo liberatur, quam de eo qui nunquam nouit peccati periculum. Quanto enim contristat res perdita, tanto magis, si fuerit inuenta, laetificat. Sicut in euangelio pastor ille exultat qui perditam ouem inuentam humeris suis gaudens reportat.

14.6. Nullus desperare debet ueniam etiamsi circa finem uitae ad paenitentiam conuertatur. Vnumquemque enim Deus de suo fine, non uita praeterita iudicat. Hoc quippe et legis testimonio edocetur quod homo de suo extreme iustificetur, quando Deus pro asini primogenita ouem iussit offerri, hoc est inmunditiam uitae prioris mutandam in innocentiam boni finis. Vnde et cauda iubetur offerri in hostiam, id est uitae extrema in paenitentiam.

14.7. Multi superna respecti gratia in extremis suis ad Deum reuertuntur per paenitentiam et quaecumque mala gesserunt cotidianis fletibus purgant, atque in bonis factis male gesta commutant, quibus iuste totum quod deliquerant ignoscitur, quia ipsi quod male gesserunt paenitendo cognoscunt.

14.8. In uita hominis finis quaerendus est, quoniam Deus non respicit quales antea uiximus, sed quales circa uitae finem erimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License