Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XVII. De peccato.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. De peccato.

17.1. Duobus modis peccatum committitur, id est aut ui cupiditatis, aut metu timoris, dum uel quisque uult adipisci quod cupit, uel timet ne incurrat quod metuit.

17.2. Quattuor modis committitur peccatum in corde, quattuor perpetratur et opere. Admittitur in corde suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis; committitur opere nunc latenter, nunc palam, nunc consuetudine, nunc desperatione. Istis ergo gradibus et corde delinquitur, et opere malitia perpetratur.

17.3. Tribus modis peccatum geritur, hoc est ignorantia, infirmitate, industria, periculo autem poenarum diuerso. Ignorantiae namque modo peccauit in paradiso Eua, sicut apostolus ait: Vir non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit. Ergo Eua peccauit ignorantia, Adam uero industria, quia non seductus, sed sciens prudensque peccauit; qui uero seducitur quid consentiat euidenter ignorat. De infirmitate autem Petrus deliquit, quando ad metum interrogantis ancillae Christum negauit; unde et post peccatum amarissime fleuit.

17.4-5. Grauius est infirmitate quam ignorantia quemquam delinquere; grauiusque industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat qui studio ac deliberatione mentis malum agit; infirmitate autem qui casu uel praecipitatione delinquit. Nequius autem et de industria peccant qui non solum non bene uiuunt, sed adhuc et bene uiuentes, si possunt, a ueritate diuertunt. ­ Sunt enim qui ignoranter peccant et sunt qui scienter. Sunt etiam et qui pro ignorantiae excusatione scire nolunt ut minus culpabiles habeantur; qui tamen seipsos non muniunt, sed magis decipiunt.

17.6. Nescire simpliciter ad ignorantiam pertinet; noluisse uero scire ad contumacem superbiam. Voluntatem quippe proprii Domini uelle nescire, quid aliud est quam uelle Dominum superbiendo contemnere? Nemo igitur de ignorantia se excuset quia Deus non solum eos iudicat qui a cognitione sua reuertuntur, sed etiam et illos qui nescierunt, testante eodem Domino per prophetam: Disperdam, inquit, homines a facie terrae, et eos qui auertuntur post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec inuestigauerunt eum. Et psalmus: Effunde, inquit, iram tuam in gentes quae te non nouerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License