XVIII. De levioribus peccatis.
18.1. Multi uitam sine crimine habere possunt, sine peccato non possunt. Nam
quamuis in hoc saeculo magna iustitiae quisque claritate resplendeat, nunquam
tamen ad purum peccatorum sordibus caret, Iohanne apostolo adtestante qui ait:
Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et ueritas in nobis
non est.
18.2. Quaedam sunt facta peccatis similia, sed si bono animo fiant, non sunt
peccata: utpote potestas, si non se ulciscendi cupiditate, sed magis corrigendi
studio ulciscatur in reum.
18.3. Item sunt peccata leuia quae ab incipientibus cotidiana satisfactione
purgantur, quae tamen a perfectis uiris, uelut magna crimina euitantur. Quid
autem homines de magnis sceleribus agere debent, quando etiam perfecti leuia
quaeque delicta quasi grauissima lugent?
18.4. Non solum grauia, sed leuia sunt cauenda peccata. Multa enim leuia unum
grande efficiunt, sicut solent paruis et minimis guttis inmensa flumina
crescere. Numerositas enim in unum coacta exundantem efficit copiam.
18.5-6. Peccata quae incipientibus leuia sunt, perfectis uiris grauia
deputantur. Tanto enim maius cognoscitur esse peccatum, quanto maior qui
peccat habetur. Crescit enim delicti cumulum iuxta ordinem meritorum, et saepe
quod minoribus ignoscitur, maioribus inputatur.
|