Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XVIIII. De gravioribus peccatis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIIII. De gravioribus peccatis.

19.1. Experimento minorum peccatorum maiora committi peccata, ut durius feriantur pro magnis sceleribus qui de paruis corrigi noluerunt. Iudicio autem diuino in reatu nequiore labuntur qui distringere minora sua facta contemnunt.

19.2. Multi a crimine in crimine corruunt, qui, Dei cognitionem habentes, timorem eius neglegunt, et quem nouerunt per scientiam, per actionem non uenerantur. Ideoque caecantur diuino iudicio punienda committere, et in poenam commissi facinoris facinus detenus addere.

19.3-4. Saepe peccatum alterius peccati causa est; quod cum committitur, aliud ex ipso quasi sua suboles oritur, sicut fieri solet nasci libidinem ex nimia uentris ingluuie. ­ Poena uero peccati peccatum admittitur, quando pro merito cuiusque peccati, Deo deserente, in aliud peccatum deterius itur, de quo amplius qui admiserit sordidetur. Ergo praecedens peccatum causa est sequentis peccati, sequens uero peccatum poena est praecedentis delicti. Praecedentia itaque peccata sequentium sunt criminum causa, ut illa quae sequuntur sint praecedentium poena.

19.5. Praecedentium peccatorum poena ipsa uocatur induratio ueniens de diuina iustitia. Hinc est quod ait propheta: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te; neque enim dum quicumque iusti sunt, a Deo inpelluntur, ut mali fiant; sed dum mali iam sunt, indurantur ut deteriores existant, sicut et apostolus dicit: Quoniam ueritatem Dei non receperunt, ut salui fierent, inmisit illis Deus spiritum erroris. Facit ergo Deus quosdam peccare, sed in quibus iam talia peccata praecesserint, ut iusto iudicio eius mereantur in detenus ire. Talia quippe peccata praecedentibus aliis peccatis prolabuntur in poenam quam peccata merentur.

19.6-7. Quaedam de ira Dei ueniunt peccata, quae pro merito aliorum conpensantur peccatorum. Vnde et propheta: Ecce, inquit, tu iratus es et nos peccauimus, in ipsis fuimus semper, tamquam si diceret: quia semper in peccatis fuimus, iratus es ut deterius peccaremus. ­ Quid enim sit iram Dei mereri, quid uero prouocare, prudens lector debet scire. Grauius namque est ira quae prouocatur quam ea quae meretur. Nam meremur, quando ignorando peccamus; prouocamus, quando scimus bonum facere, nec uolumus.

19.8. Nunc iram Dei, dum uiuimus, uitare possumus. Timeamus ergo ne ueniente illo terrore iudicii, sentiri possit, uitari non possit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License