Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XX. De manifestis occultisque peccatis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. De manifestis occultisque peccatis.

20.1-3. Maioris est culpae manifeste quam occulte peccare. Dupliciter enim reus est qui aperte delinquit, quia et agit et docet. De talibus Esaias dicit: Et peccata sua, quasi Sodoma praedicauerunt, nec absconderunt. ­ Multi enim publice delinquentes, sine ullo pudore sua flagitia praedicant, nec ullam utuntur sceleris uerecundiam. ­ Quaedam enim iam iustitiae portio est iniquitatem suam homini abscondere, et in semetipso de peccatis propriis erubescere.

20.4. Peccatum perpetrare crimen est, peccatum praedicare clamor est de quo etiam dicit apostolus: Et clamor auferatur a uobis cum omni malitia, id est cum ipsis peccatis.

20.5. Ex eo ipso quo quisque peccatum quod agit abscondit, iudicii iam esse indicium, quia non erubescitur nisi de conscientiae reatu. Ergo ex hoc ipsud quod quisque de facto suo erubescit ipse sibi iam iudex fit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License