XXI. De peccati amore.
21.1. Aliud est non peccare amore dilectionis Dei, aliud timore supplicii. Qui enim
amore caritatis Dei non peccat, horrescit omne malum, amplectendo iustitiae
bonum, nec eum delectat peccatum, etiam si sceleris inpunitas promittatur. Qui
uero sola poena supplicii in se uitia reprimit, quamuis non expleat opus
peccati, uiuit tamen in eo uoluntas peccandi; doletque sibi inlicitum, quod lex
prohibere dinoscitur. Ille ergo mercedem boni operis percipit, qui amando
iustitiam facit, non is qui eam solo metu poenarum inuitus custodit.
21.2-3. Quidam et diligunt peccatum, et faciunt; quidam diligunt tantum, et non
faciunt; plerique uero faciunt tantum, et non diligunt. Nonnulli peccatum non
faciunt et tamen iustitiam odiunt. Grauius autem peccat qui non solum peccatum
diligit, sed et facit, quam qui non facit, et diligit; grauiusque interdum qui
diligit et non facit, quam qui facit et odit; grauissimum est non solum facere,
sed et diligere peccatum. Nam sunt quidam qui confestim peracto flagitio
confunduntur et sunt qui non solum non dolent gessisse malum, sed etiam de ipso
malo opere gloriantur. Sicque ad conparationem mali fit deterius dum de uitiis
gratulantes extolluntur in peius. De talibus ait Salomon: Qui laetantur cum
male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
|