XXV. De cogitatione.
25.1-2a. Bipertita est causa peccandi, id est operis et cogitationis, quorum
unum iniquitas dicitur quod opere geritur, aliud iniustitia quod cogitatione
admittitur. Prius autem actio resecanda est, postea cogitatio; prius praua
opera, postmodum desideria. Vicissim autem et a cogitatione opera procedunt, et
ab opere cogitatio nascitur.
25.2b-3. Quamuis etsi ab opere malo quisque uacet, pro solius tamen prauae
cogitationis malitia non erit innocens. Vnde et Dominus per Esaiam: Auferte,
inquit, malum cogitationum uestrarum ab oculis meis. Non enim solum factis,
sed et cogitationibus delinquimus, si eis inlicite occurrentibus delectemur.
25.4. Sicut uipera a filiis in utero positis lacerata perimitur, ita nos
cogitationes nostrae intra nos enutritae occidunt et conceptae interius uipereo
ueneno consumunt, animamque nostram crudeli uulnere perimunt.
25.5. Non est arbitrii nostri cogitationis prauae suggestionibus praeuenire;
iacere autem in animo cogitationem nostrae adtinet uoluntati. Illud ergo ad
culpam non redigitur, istud culpae propriae inputatur. Nam cogitationes
inlicitas occurrere, daemonum est; cogitationibus oblectare peruersis, nostrum
est.
25.6. Plerumque fieri solet ut inmundae corporalium rerum species, quas
didicimus, nostris mentibus opponantur, et nolentes eas cogitemus; quantumque
ab eis aciem mentis auertere nitimur, tanto illae se magis animo ingerunt,
obscenisque in nobis motibus obrepunt. Sed fit hoc pro conditione mortali quam
meruit primus homo in poenam sui peccati.
25.7. Dum unusquisque diuina inluminatione praeuenitur, statim molestiis
turpium cogitationum pulsatur. Sed Dei
seruus iudicio timoris Dei earum temptamenta a semetipso reicit, bonisque
contra obiectis cogitationibus, turpes a se repellit.
25.8. Magna obseruantia circa cordis est custodiam adhibenda, quia aut bonae
aut malae rei ibi consistit origo; nam, sicut scriptum est: Ex corde exeunt
cogitationes malae. Ideoque si prius prauae cogitationi resistimus, in lapsum
operis non incurrimus.
25.9. Non est timendum si bona malaque in cogitationem ueniant; sed magis
gloriandum est si mens mala a bonis intellectu rationis discernat.
25.10. Item nihil iuuat quod inter bonum et malum sensu prudentiore
discernimus, nisi opere aut mala cognita caueamus, aut bona intellecta
faciamus.
|