Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XXVI. De conscientia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. De conscientia.

26.1. Humana conditio dum diuersis uitiositatibus mentem conturbat, etiam ante poenas gehennae per inconditum animae appetitum iam poenas conscientiae patitur.

26.2. Omnia fugire poterit homo praeter cor suum. Non enim potest a se quisque recedere. Vbicumque enim abierit reatus sui conscientia illum non derelinquit.

26.3-4. Quamuis humana iudicia subterfugiat omnis qui male agit, iudicium tamen conscientiae suae effugire non potest. Nam etsi aliis celat quod egit, sibi tamen celare non potest, qui plene nouit malum esse quod gessit. Duplex fit ergo in eo iudicium, quia et hic suae conscientiae reatu punitur, et illuc perpetuali poena damnatur. ­ Hoc enim significat: Abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum. Abyssus enim abyssum inuocare est de iudicio suae conscientiae ire ad iudicium damnationis perpetuae. In uoce cataractarum, id est in praedicatione sanctorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License