Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XXVIIII. De sermone.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIIII. De sermone.

29.1. Dum quaedam parua uitiorum uerba non euitamus, in magno linguae prolabimur crimine et dum facta quaedam non grauia libere ac sine metu committimus, ad potiora scelera et horrenda peccandi consuetudine labimur.

29.2. Sicut plerumque multiloquiorum stultitia reprehenditur, ita rursum nimis tacentium uitia denotantur. Illi enim satis laxando linguam in leuitatis uitio defluunt, isti nimis reticendo ab utilitate torpescunt.

29.3. Inperiti, sicut loqui nesciunt, ita tacere non possunt. Mente enim ineruditi, ore loquaces, uerbis perstrepunt, sensu nihil dicunt.

29.4. Sicut falsitatis crimen a proficientibus pertimescitur, ita otiosa uerba a perfectis uiris uitantur. Nam sicut ait quidam: Pro otioso uerbo ratio ponitur, pro sermone iniusto poena exsoluitur.

29.5. Vani sermones in ore christiani esse non debent. Nam sicut malos mores bona conloquia corrigunt, ita praua conloquia bonos mores corrumpunt.

29.6. Custodia ori ponitur dum quisque non se iustum, sed quod magis uerum est, peccatorem fatetur.

29.7. Manum super os ponit, qui bonis operibus linguae excessum operit. Manum super os ponit qui malae locutionis culpas bonae actionis uelamine tegit.

29.8. Loquens quae ad Deum pertinent, nec faciens, etsi inutilis sibi est, audientibus tamen prodest.

29.9. Qui de sapientia se laudari affectant, loquentem prophetam adtendant: Vae qui sapientes estis in oculis uestris, et coram uobismetipsis prudentes.

29.10-11. Recte ex sententia dicit, qui ueram sapientiam gustu interni saporis sentit. A sentiendo enim sententia dicitur. Ac per hoc, adrogantes qui sine humilitate dicunt, de sola scientia dicunt, non de sententia. ­ Ille enim sapit qui recte et secundum Deum sapit.

29.12. In suam dicunt contumeliam doctores, si dum sint ab eis dicta sapienter nimium tamen eloquenter. Horret enim sapientia spumeum uerborum ambitum, ac fucum mundialis eloquentiae inflatis sermonibus perornatum.

29.13. Quidam curiosi delectantur audire quoslibet sapientes, non ut ueritatem ab eis quaerant, sed ut facundiam sermonis eorum agnoscant, more poetarum qui magis conpositionem uerborum quam sententiam ueritatis sequuntur.

29.14. Quadrimoda est dicendi ratio, qua praeuidendum est quid, cui, quando uel quomodo aliquid proferatur.

29.15. Item quadrimoda est dicendi ratio, qua aut bene sentiendo quid bene profertur, aut nihil sentiendo nihil dicitur, aut parum sentiendo loquacitas sola ostentatur, aut optime sentiendo non eleganter profertur quod intellegitur.

29.16-17. Item quadripertita est loquendi ratio, qua uel bonum bene, uel malum male, seu bonum male, uel malum bene profertur. ­ Bonum quippe bene loquitur qui ea quae recta sunt humiliter adnuntiare uidetur. Malum male loquitur qui quodlibet flagitium persuadere conatur. Bonum male loquitur qui quodcumque rectum adroganter praedicare sentitur. Malum bene loquitur qui, aliquod narrando uitium, detestatur ut ab eo homines auertantur.

29.18. Corde bene loquitur qui caritatem non simulat. Ore bene loquitur qui ueritatem adnuntiat. Factis bene loquitur qui alios bonis exemplis aedificat.

29.19. Corde male loquitur qui interius cogitationes noxias meditatur et cogitat. Lingua male loquitur qui pro quod male agit flagellatur et murmurat. Factis male loquitur qui male uiuendo exemplis suis alios ad praue agendum informat.

29.20. Semel bene loquitur qui se paenitendo redarguit. Bis bene loquitur qui bene uiuendo et alios instruit.

29.21. Semel male loquitur qui post uitium cito corrigitur. Bis male loquitur qui et male uiuit et male docet. Item bis male loquitur qui et male cogitat et male refert cogitata. Item bis male loquitur qui et bonum quod debuit non egit et malum quod non oportebat admisit.

29.22. Mali mala respondent pro bonis et aduersa pro optimis. Boni bona respondent pro malis, et prospera pro aduersis.

29.23. Aduersus conuicium linguae fortitudo adhibenda est patientiae, ut temptatio uerbi quae foris inpugnat, tolerantiae uirtute deuicta discedat.

29.24. Non omnis qui patitur probra iustus est; sed qui pro ueritate innox patitur, ille tantummodo iustus est.

29.25. Inter uituperationes linguae et obprobria hominum isto se remedio mens iusti corroborat, ut tanto solidius in Deum figatur interius, quanto exterius ab humanis spernitur sensibus.

29.26-27. Qui inlatas sibi contumelias tranquillo animo prodit, dolorem cordis aperit et uirus quod feruet in animo facile reicit. ­ Vulnera enim mentis aperta cito exhalant, clausa nimis exulcerant.

29.28. Qui dolorem iniuriae clauso pectore tegit, quanto amplius silentio linguam premit, tanto acriorem intrinsecus nutrit. Vnde et uere quidam poetarum gentilium dixit: "Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. " Caecus enim languor uehemens est ac nimius, quia "tacitum uiuit sub pectore uulnus. "




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License