Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XXX. De mendacio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX. De mendacio.

30.1. Mendaces faciunt ut nec uera dicentibus credatur. Reddet enim saepe hominem multa falsitas etiam in ueritate suspectum.

30.2. Saepe uera promittit, qui falsa dicturus est, ut, cum primum adquisierit fidem, ad reliqua mendacia audientes credulos faciat.

30.3. Multis uidentur uera esse quae falsa sunt, et ideo non ex Deo, sed ex suo mendacio loquuntur.

30.4. Nonnunquam falsitas ueriloquio adiungitur, et plerumque a ueritate incipit qui falsa confingit.

30.5. Latent saepe uenena circumlita melle uerborum, et tandiu deceptor ueritatem simulat quousque fallendo decipiat.

30.6. Nonnunquam peius est mendacium meditare quam loqui; nam interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium; meditare autem non potest, nisi per studium. Grauius ergo ille ex studio mentire perhibetur, quam is qui ex praecipitatione sola mentitur.

30.7. Summopere cauendum est omne mendacium, quamuis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae leuioris, si quisquam pro salute hominum mentiatur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam; et Perdes eos qui loquuntur mendacium, hoc quoque mendacii genus perfecti uiri summopere fugiunt, ut nec uita cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur, nec suae animae noceant, dum praestare alienae carni nituntur, quamquam hoc ipsud peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quaelibet culpa sequenti mercede purgatur, quanto magis haec facile abstergitur, quam merces ipsa comitatur.

30.8. Multa mentiuntur multaque fingunt homines propter hominum laudem; sicque fit ut et isti mentiendo pereant, et eos quos laudant ad uanae gloriae ruinam perducant.

30.9-10. Sicut bene sibi conscius non metuit alienae linguae conuicium, ita et qui laudatur ab alio non debet errorem alienae laudis adtendere; sed magis unusquisque testimonium conscientiae suae quaerat, cui plus ipse praesens est quam ille qui eum laudat. ­ Opus enim suum unusquisque probet, ut ait apostolus, et tunc in seipso quisque gloriam habebit, id est occulte in sua conscientia, non palam in aliena lingua.

30.11. Perfecti, qui alta radice fundati sunt, etsi flamine laudis ac uituperationis utcumque quasi uentorum interdum curuentur inpulsu, funditus tamen non deiciuntur, sed protinus firmitate radicis ad se redeunt.

30.12. Bona mens ad malum nec praemiis nec terroribus uincitur. Nam iniqui terrorem blanditiis miscent, ut aut oblectatione quemquam decipiant, aut terroribus frangant.

30.13. Qui laudatur, in auditorum amore inseritur, sed si ueraciter et non ficte laudetur, hoc est si uera sunt quae de illo dicuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License