XXXII. De vitiis.
32.1-2. Recedens homo a Deo statim uitiorum traditur potestati, ut dum patitur
infesta uitia reuertendo unde cecidit resipiscat. Et si sancti toto annisu
contendunt superare uitia nec extinguunt, quid agunt hii qui non solum non
odiunt uitia, sed toto ea amore sectantur?
32.3. Satis delicate se palpat qui uult sine labore uitia superare, dum peccati
legem quam sibi deseruiendo uitiis fecit, sine uiolentia doloris resecare non
possit.
32.4. Perfecte renuntiat uitio, qui occasionem euitat in perpetrando peccato.
Nam si uelis tantundem non peccare, et data occasione peccaueris, tu tibi et
reus et iudex es, qui et conmissa damnas et damnata committis. Se autem iudice
reus est, qui uitia et accusat et perpetrat.
32.5. Quaedam uitia dum non perfecte uitantur, suos in se faciunt relabi
auctores. Nam si unum uitium districte uitetur et alia neglegantur, inanis
labor est. Non enim potest in unius obseruatione uirtutis fortiter perdurare, cuius
alia uitia dominantur in corde.
32.6. Nonnunquam hominem sua uitia persequuntur quia nimirum qui prius uolendo
ea sibi fecit socia, postea sentit etiam nolens stimulosa.
32.7. Nonnulli non antea in errorem uitiorum labuntur, nisi prius interioris
rationis perdiderint oculos, sicuti Samson non antea ab Allophilis ad erroris
ligatus est machinam, nisi postquam ei sunt lumina oculorum extincta.
32.8. Quidam, uegetante mentis ratione, uitiorum superantur incursu, sicque
deinde intentionem bonorum operum perdunt, sicut rex Babylonis in oculis
Sedeciae prius filios ipsius interfecit, et sic postea oculos eius euulsit; ac
per hoc, post multorum operum consuetudinem et interemptionem bonorum, perit
quorundam et ratio.
|