XXXIII. Quod ex vitiis vitia, ex virtutibus
virtutes oriuntur.
33.1. Sic gignuntur ex peccato peccata, ut dum non euitantur parua, incedatur
in maximis; et dum defenduntur admissa nec lamentantur, ex flagitio ad
superbiam itur. Vnde fit ut duplicati sit criminis reus
qui et admittit scelera per uoluntatem et defendit ea per contumaciae tumorem.
33.2. Sic uitio uitium gignitur, sicut uirtus uirtute concipitur. Ex uitio enim
gignitur uitium, sicuti Dauid qui, dum non euitat adulterium perpetrauit et
homicidium.
33.3. Item uirtus uirtute concipitur, sicut per uirtutem euangelicae
praedicationis, uirtutem martyrii apostoli meruerunt.
33.4. In cordibus saeculariter uiuentium inuicem sibi succedunt uitia, ut, dum
unum abierit, succedat aliud, iuxta Iohel prophetae testimonium qui ait: Residuum
erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit brucus, et residuum bruci
comedit rubigo. Pro id ergo ista sub
uitiorum allegoria colliguntur, quia sequitur: Expergiscimini ebrii et flete.
33.5. Aliquando utiliter peccatur in minimis uitiis ut maiora utilius
caueantur. Lege Paulum apostolum minora permittentem peccata, ne maiora
perpetrentur. Veraciter autem sanantur uitia quae uirtutibus non uitiis
excluduntur. Quorundam autem quaedam latentia uitia tunc apparent quando ab
aliis uitiis desinent.
|