Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • XXXIIII. De male usis virtutibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIIII. De male usis virtutibus.

34.1. Interdum et male usae uirtutes ex se uitia gignunt; quod fit per inmoderatum animi appetitum, cui non sufficit donum quod meruit, nisi inde aut laudes aut lucra damnanda quaesierit.

34.2-3. Interdum uirtutes uitia gignunt dum aliquando pro tempore opportune minime relaxantur. Sicque fit ut quae congruo loco uirtutes sunt, incongruo uitia deputentur, ueluti si pro fratris aduentum canonicum non soluatur ieiunium. ­ Virtutum igitur discretionem a Paulo apostolo sume, qui ad tempus egit quod agendum esse omnino prohibuit.

34.4-5. Item quaedam uirtutes dum discretioni non seruiunt, in uitiis transeunt. Nam saepe iustitia dum suum modum excedit, crudelitatis saeuitiam gignit; et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit, et zeli studium, dum plus est quam oportet, in iracundiae uitium transit, et multa mansuetudo torporis segnitiem gignit. ­ Prudentis autem uiri discretio sollerter prospicit, ne bonum intemperanter agat et de uirtute in uitium transeat.

34.6. Item apud quosdam ex uirtute uitium gignitur, dum quisque de castitatis et abstinentiae meritis gloriatur. Nam et qui elemosinam uanae gloriae causa inpertit, ex uirtute uitium facit; sed et is qui de sapientia adrogantiam habet, et qui pro iustitia praemium appetit, et qui aliquod donum Dei quod meruit in suam laudem conuertit, aut in malos usus adsumit, procul dubio uirtutem in uitium transfert.

34.7. Homines de uirtutibus uitia nutriunt, ex quibus pereant. Iterum Deus arte potentissima ex nostro uitio uirtutes format, quibus nos ab iniquitate reformet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License