XXXV. De simulatis virtutibus.
35.1-2. Quaedam uitia species uirtutum praeferunt, ideoque perniciosius suos
sectatores decipiunt quia se sub uelamine uirtutum tegunt. Nam uitia quae
statim uirtutum contraria apparent, cito dum in palam uenerint, emendantur,
propter quod sequaces eorum de talibus criminibus erubescunt. Carnales autem
plerumque per insensualitatem mentis non agnoscunt uitium esse culpabile quod
dignum uidetur damnatione.
35.3. Item quaedam uitia species uirtutum esse uidentur, sed tamen uirtutes non
sunt. Nam interdum sub praetextu iustitiae crudelitas agitur, et putatur esse
uirtus quod nimirum est uitium, sicut remissa segnities mansuetudo esse
creditur, et quod agit torpens neglegentia, putatur agere indulgentia pietatis.
Nonnunquam etiam uirtutem largitatis imitatur uitium prodigae effusionis, et
uirtutem parcitatis tristis tenacitas imitatur, et uitium pertinaciae
absconditur sub uirtute constantiae. Item timor sub specie obedientiae occultatur,
et dicitur uirtus humilitatis, quod tamen uitium est timoris. Sed et procacitas
uocis pro ueritatis libertate accipitur, et uitium pigritiae quietis uirtutem
imitatur. Porro uitium inquietudinis uirtutem se uult uocari sollicitudinis, et
praecipitationis facilitas feruor boni studii creditur, et bene agendi tarditas
consilii mora esse uidetur, dum tamen ista sit uirtus, illa uitium. Tali igitur exemplo uitia species uirtutum imitantur,
et inde se nonnulli esse iustos confidunt, unde maxime reprobantur.
35.4. Aptum exemplum uitiorum de latronis specie sumitur; nam sicut ex insidiis
latro prodit, seque iter agentibus iungit, fingens se socium donec decipiat
inprouisum et, dum subito eruperit, ad exitium latro manifestus ostenditur, ita
se miscunt interdum periculose uirtutibus uitia quousque omnem boni operis
efficaciam in suis usibus rapiant, ut anima quae sibi erat placens de
uirtutibus, deceptam se conspiciat uitiis damnabilibus.
|