XXXVI. De appetitu virtutum.
36.1. Ad uirtutes difficile consurgimus, ad uitia sine labore dilabimur. Ista
enim prona, illa ardua sunt. Grandes enim sudores perpetimur ut ad caelum
conscendere ualeamus.
36.2. Quemadmodum ad uirtutum tendentes culmen, non a summis inchoant, sed a
modicis, ut sensim ad altiora pertingant, ita et qui dilabuntur ad uitia, non
statim a magnis criminibus incipiunt, sed a modicis adsuescunt, et sic in
maximis proruunt.
36.3-4. Sicut paulatim homo a minimis uitiis in maximis proruit, ita a modicis
uirtutibus gradatim ad ea quae sunt excelsa contendit. Qui autem inordinate
uirtutes conprehendre nititur, cito periclitatur. Haec est causa in rerum
natura, ut quaecumque uelociter ad profectum tendunt, sine dubio celeriter
finiantur, sicut herbae, quae tanto festinius pereunt, quanto celerius
crescunt. At uero contra, arbores alta radice fundatae, ideo perdurant diutius,
quia gradatim ad profectum perueniunt.
36.5. Nihil prodest, admixto malo, agere aliquid bonum, sed prius est
cohibendum a malo, deinde exercendum bonum. Hoc enim indicat propheta, cum
dicit: Quiescite agere peruerse, discite benefacere.
36.6. Prius uitia extirpanda sunt in homine, deinde inserendae uirtutes. Nam
cohaerere et coniungi non potest ueritas cum mendacio, pudor cum petulantia,
fides cum perfidia, castitas cum luxuria.
36.7.
Quaedam sunt summae uirtutes, quaedam uero mediae. Fides, spes et caritas
summae uirtutes sunt. Nam
a quibus habentur utique ueraciter habentur. Aliae uero uirtutes mediae sunt,
quia et ad utilitatem et ad perniciem possunt haberi, si de his adroganter
quisque tumuerit, utputa doctrina, ieiunium, castitas, scientia siue temporales
diuitiae, de quibus scilicet et bene operare possumus, et male.
36.8. Quisquis e deteriore iam melior esse coepit, caueat de acceptis extolli
uirtutibus, ne grauius per uirtutes corruat quam prius ex lapsu uitiorum
iacebat.
36.9. Quem Deus iustificat, ne iterum se de uirtutibus erigat, quaedam illi
uirtutum dona tribuit, quaedam retrahit, ut dum mens de id quod habet erigitur,
iterum de id quod nequaquam habere cognoscitur humilietur.
36.10. Quisquis dono caelestis gratiae inspiratus ad uirtutes erigitur, si
forte moderantis Dei manu aliqua aduersitate reprimitur, ne de acceptis
uirtutibus adtollatur, frangi non debet, quia et hoc ipsud quod plagis humiliatur
aequanimiter ferre procul dubio uirtutis est magnae.
|