XXXVII. De
pugna virtutum adversus vitia.
37.1. Tunc se uiri sancti ueracius a uitiorum conluuione detergunt, dum ab eis
contra singula uitia uirtutes singulae opponuntur. Interdum uitia cum uirtutibus
ad utilitatem confligunt, ut ipso certamine uel mens exerceatur, uel ab
elatione concussus animus restringatur.
37.2. Aduersus impetus uitiorum contrariis uirtutibus est pugnandum. Contra luxuriam enim cordis est adhibenda munditia;
contra odium dilectio praeparanda; contra iracundiam patientia proponenda est.
Porro contra timorem fiduciae adhibenda est uirtus, contra torporem zeli
proelium; tristitiae quoque gaudium, acidiae fortitudo, auaritiae largitas,
superbiae humilitas opponenda est. Sicque singulae uirtutes nascentia contra se
uitia reprimunt, ac temptationum motus uirtute diuinae caritatis extinguunt.
37.3. Libidinem abstinentia domat. Nam quantum corpus inedia frangitur, tanto
mens ab inlicito appetitu reuocatur.
37.4. Aduersus iram tolerantia dimicat; ira autem semetipsam necat, sustinendo
autem patientia uictoriam portat.
37.5. Tristitiae maerorem spes aeterni gaudii superat, et quem turbata mens de
exterioribus afficit, dulcedo interioris tranquillitatis lenit.
37.6. Aduersus inuidiam praeparatur caritas, et aduersus irae incendia
mansuetudinis adhibetur tranquillitas.
37.7. Superbiam diaboli imitantur superbi, aduersus quem opponitur humilitas
Christi qua humiliantur elati.
37.8. Principalium septem uitiorum regina et mater superbia est, eademque
septem principalia multa de se parturiunt uitia, quia ita sibimet quadam
cognatione iunguntur ut ex altero alterum oriatur.
37.9. Sicut princeps septem uitiorum superbia nos eorum potestatibus subdit,
ita Christus, septiformi gratia plenus, a dominatu uitiorum nos eruit, et quos
illa addicit septemplici uitio, iste liberat septiformis gratiae dono.
|