XXXVIII. De superbia.
38.1. Omni uitio deteriorem esse superbiam, seu propter quod a summis personis
et primis adsumitur, seu quod de opere iustitiae et uirtutis exoritur, minusque
culpa eius sentitur. Luxuria uero carnis ideo notabilis omnibus est, quoniam
statim per se turpis est. Et tamen pensante Deo, superbiae minor est, sed qui
detinetur superbia, et non sentit, labitur carnis luxuria, ut per hac
humiliatus et a confusione surgat et a superbia.
38.2. Omnis peccans superbus est eo quod faciendo uetita contemptui habeat
diuina praecepta. Recte ergo initium omnis peccati superbia, quia nisi
praecesserit mandatorum Dei inobedientia, transgressionis non sequitur culpa.
38.3. Omnis superbia tanto in imo iacet, quanto in alto se erigit, tantoque
profundius labitur, quanto excelsius eleuatur. Qui enim per propriam superbiam
adtollitur, per Dei iustitiam inclinatur.
38.4. Qui inflantur superbia, uento pascuntur; unde et propheta: Omnes, inquit,
pastores tuos pascit uentus, hoc est superbiae spiritus.
38.5. Qui de suis uirtutibus superbiunt, ex ipsis iudicandi sunt operibus quae
pro uirtutibus utuntur, quia rem bonam non bona uoluntate faciunt. Nam reuera
sine humilitate uirtus quaelibet et sine caritate in uitio deputatur.
38.6. Merito superbiae diabolus a superna beatitudine corruit. Qui ergo de
uirtutibus adtolluntur, diabolum imitantur; et exinde grauius corruunt, quia de
excelsis labuntur.
38.7. Superbia, sicut origo est omnium criminum, ita ruina cunctarum uirtutum.
Ipsa est enim in peccato prima, ipsa in conflictu postrema. Haec enim aut in
exordio mentem per peccatum prosternit, aut nouissime de uirtutibus deicit.
Inde et omnium peccatorum est maxima, quia tam per uirtutes quam per uitia
humanam mentem exterminat.
38.8. Ibi cadere superbiam, ubi et nasci, ut non sit superbis aliud culpa,
aliud poena, sed ipsa culpa sit illis et poena.
38.9. De superbia nasci adrogantiam, non de adrogantia nasci superbiam. Nam
nisi praecesserit occulta elatio mentis, non sequitur aperta iactantia laudis.
Ita ergo in culpa praeponitur superbia adrogantiae, sicut praefertur origine.
38.10. Plerumque ad elationis emendationem prouidentia Dei aliquo casu nonnulli
cadunt, per quo lapsu reprehensi a semetipsis, humiliter sapiant, et de
muneribus Dei laudari non appetant, sed laudent Deum a quo acceperunt unde
laudari se uolunt.
38.11. Vtilius est adrogantium quocumque uitio labi, et humiles post casum Deo
fieri, quam per elationem superbire, grauioremque ruinae damnationem per
superbiam sumere.
|