XXXVIIII. De fornicatione.
39.1. Ex culpa superbiae plerumque in abominanda carnis inmunditia itur. Nam
alterum pendet ex altero, sed sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem
libidinis, ita per humilitatem mentis salua fit castitas carnis. Deus autem
nonnunquam deicit occultam mentis superbiam per carnis manifestam ruinam.
39.2. Libidinis nasci inmunditiam de animi occulta superbia, exemplo primi
hominis, qui mox per superbiam contra Deum tumuit, statim carnis libidinem
sensit, et pudenda operuit. Quapropter unusquisque suae deputet culpae quod
cecidit, quotiens libidine uincitur, quia nisi praecessisset latens superbia,
non sequeretur libidinis manifesta ruina.
39.3. Nonnunquam gemino uitio christianus a diabolo appetitur, et occulto per
elationem, et publico per libidinem. Sed dum euitat quis libidinem, cadit in
elationem. Item dum incaute declinat elationem cadit segniter in libidinem; sicque
ex occulto uitio elationis itur in aperto libidinis, et de aperto libidinis,
itur in occulto elationis. Sed Dei seruus discrete utrumque pensans, sic cauet
libidinem ut non incurrat elationem, et sic premit elationem ut non resoluat
animum ad libidinem.
39.4. Luxuriosis atque superbis daemones plus fautores existunt, dumque in
ceteris uitiis spiritus maligni deseruiant, his tamen maiori familiaritate
iunguntur, eisque amplius iuxta desiderium famulantur.
39.5. Principaliter his duobus uitiis diabolus humano generi dominatur, id est
per superbiam mentis et luxuriam carnis. Vnde et Dominus ad Iob loquitur de
diabolo dicens: Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Per calamum enim inanis superbia, per loca uero
humentia carnis demonstratur luxuria. Per haec enim duo uitia diabolus humanum
possidet genus, uel dum mentem in superbiam erigit, uel dum per luxuriam carnem
corrumpit.
39.6. Multi luxuriae subditi sunt, et contumaci superbia de ipso luxuriae opere
gloriantur, et inde magis elati sunt unde humiliari debuerunt.
39.7. Ad conparationem mali fit deterius, quando non solum flagitia
committuntur, sed etiam de ipsis flagitiis uanitate laudis perditi extolluntur,
sicut scriptum est: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae. Quid enim peius
quam in flagitiis miseros gaudere, de quibus iam debent copiosius deplorare?
39.8. Libido tunc magis quaeritur, dum uidetur. Nam sicut quidam sapiens ait:
"Prima fornicationis oculorum tela sunt, secunda uerborum. " Sed qui
non capitur oculis, potest uerbis resistere. Sufficit natura ubi adhuc liber
affectus est.
39.9. Qui delectationem refrenat libidinosae suggestionis, non transit ad
consensum libidinis. Cito enim resistit
operi, qui titillanti non accommodat delectationi.
39.10. Durius inpugnatur qui usque ad consensionem etsi non usque ad
perpetrationem temptatur, quam is qui sola suggestione, pro conditione carnis,
temptamentis sollicitatur.
39.11. Stimuli carnis qui in Paulo excitante Satanae angelo inerant, ex lege
peccati erant, quae in membris hominum de necessitate libidinis habitant. Quam
reluctantem dum in se expugnat perficitur, et de infirmitate libidinosae
titillationis uirtutem suscipit gloriosi certaminis.
39.12. Seruorum Dei multa certamina de sua carne mouentur; nam quamuis in amore
Dei eorum sit inconcussa intentio, mens tamen de carne, quam exterius gestat,
interna proelia tolerat. Deus autem, qui haec ad probationem permittit, gratia
protegente, suos non deserit.
39.13. Ideo nonnunquam electi lapsu carnali corruunt, ut a uitio superbiae, qua
de uirtutibus tument, sanentur; et qui de uirtutum effectibus existunt superbi
ut cadant, carnis uitio humiliantur ut surgant.
39.14.
Antequam perficiatur adulterium in opere, iam adulterium extat in cogitatione. Ex
corde enim primum fornicationes sunt auferendae, et non praerumpunt in opere.
Hinc est quod per prophetam dicitur: Accingite lumbos uestros super ubera
uestra, hoc est in corde libidines resecate, quae ad lumbos pertinent, nam cor
super ubera est, non in lumbis.
39.15. Libidinis inmoderata licentia nescit habere modum. Nam dum se uitiosus animus in
explenda fornicatione carne luxuriante laxauerit, nihilominus ad alia nefanda
scelera suadentibus daemonibus transit, dumque inmoderate metas pudoris
excesserit, crimen criminibus adicit, paulatimque ad deteriora procedit.
39.16. Non ita suauis est amantium, immo amentium, incerta carnis libido, sicut
experta; nec ita delectat fornicatio, dum primum committitur, nam repetita
maiorem delectationem ingerit. Iam uero
si in usum uenerit, tanto perditis dulcior fit, ut superari difficile sit. Vnde
et saepe ex consuetudine delinquendi quasi captiui ad peccandum cum quadam
uiolentia trahimur, sensusque nostros contra rectam uoluntatem in nobis
rebellare sentimus.
39.17.
Si plus oblectat mentem delectatio fornicationis quam amor castitatis, adhuc in
homine peccatum regnat. Certe si amplius
delectat pulchritudo intimae castitatis, iam non regnant peccata, sed regnat
iustitia. Nam non solum de commissa fornicatione peccatum regnat in homine; sed
si adhuc delectatur, atque animum teneat, procul dubio regnat.
39.18. Fornicatio carnis adulterium est, fornicatio animi seruitus idolorum
est. Est autem et spiritalis fornicatio secundum quod Dominus ait: Qui uiderit
mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
39.19. Omnis inmunda pollutio fornicatio dicitur, quamuis quisque diuersa
turpitudinis uoluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi uaria
gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur.
39.20. Inter cetera septem uitia fornicatio maximi est sceleris, quia per
carnis inmunditiam templum Dei uiolat, et tollens membra Christi, facit membra
meretricis.
39.21. Maxime per carnis luxuriam humanum genus subditur diabolo quam per
cetera uitia. Cum enim ille uariis temptamentis inlectos homines conetur
peruertere, magis autem moechandi desiderium suggerit, quia utrumque sexum in
hoc uitio amplius aegrotare intendit.
39.22. Daemones, scientes pulchritudinem esse animae castitatem et per hanc
hominem angelicis meritis e quibus illi lapsi sunt coaequari, liuore perculsi
inuidiae, iniciunt per sensus corporis opus desideriumque libidinis quatenus a
caelestibus deorsum deiectam aninam pertrahant, secumque, quod uicerint gloriantes,
ad tartara ducant.
39.23. Quando inpulsu daemonum mens ad delectationem fornicationis inpellitur,
diuini iudicii metus et aeterni tormenta incendii ante oculos proponantur, quia
nimirum omnis poena grauioris supplicii formidine superatur. Sicut enim clauus
clauum expellit, ita saepe recordatio ardoris gehennae ardorem excludit
luxuriae.
39.24. Quidam in iuuentute luxuriose
uiuentes, in senectute continentes fieri delectantur, et tunc eligunt seruire
castitati quando eos libido seruos habere contemnit.
39.25. Nequaquam in senectute continentes uocandi sunt, qui in iuuentute
luxuriose uixerunt. Tales non habent praemium quia laboris certamen non
habuerunt. Eos enim expectat gloria, in quibus fuerint laboriosa certamina.
|