XL. De continentia.
40.1. A Deo datur continentia, sed petite et accipietis. Tunc autem tribuitur
quando Deus gemitu interno pulsatur.
40.2a.
Praelatam esse uirginitatem nuptiarum. Illud enim bonum, hoc optimum.
40.2b. Coniugium concessum est,
uirginitas admonita tantum, non iussa. Sed ideo tantum admonita quia nimis
excelsa.
40.3. Geminum est bonum uirginitas, quia et in hoc mundo sollicitudinem saeculi
amittit, et in futuro aeternum castitatis praemium percipit.
40.4. Virgines feliciores esse in uita aeterna, Esaia testante: Haec dicit
Dominus eunuchis: dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius
a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Nec dubium
quod qui casti perseuerant et uirgines angelis Dei efficiantur aequales.
40.5. Amanda est pulchritudo castitatis. Cuius degustata delectatio dulcior
inuenitur quam carnis. Castitas enim fructus suauitatis est, pulchritudo
inuiolata sanctorum. Castitas securitas mentis, sanitas corporis; unde et
aliquos gentilium gimnicos perpetuam ueneris abstinentiam exercuisse, ne
uirtutem libidine frangerent. Luxuriosa namque uita carnem cito debilitat,
fractamque celeriter ducit ad senectutem.
40.6. Omne peccatum per paenitentiam recipit uulneris sanitatem; uirginitas
autem si labitur, nullatenus reparatur. Nam quamuis paenitendo ueniae fructum
percipiat, incorruptionem tamen nullatenus recipit pristinam.
40.7. Virgo carne non mente nullum praemium habet in repromissione. Vnde et
insipientibus uirginibus Saluator in iudicio ueniens dicit: Amen dico uobis,
nescio uos. Vbi enim iudicans mentem corruptam inuenerit, carnis procul dubio
incorruptionem damnabit.
40.8. Nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est integritas mentis, nihilque
ualet mundum esse corpore eum qui pollutus est mente.
40.9. Multi sunt reproborum qui carnalis corruptelae contagium nesciunt; qui,
sicut infecundi sunt corpore, ita steriles manent et mente operis boni
fecunditate. Qui recte de uirginitate
gauderent, si aliis prauis operibus non inseruirent.
40.10. Qui se continentem profitetur et ab aliis terrenis desideriis non
subtrahitur, quamuis hunc luxuria carnis non polluat, diuersa tamen mundanae
conuersationis operatio maculat.
40.11. Virgines de suis meritis gloriantes hypocritis conparantur qui gloriam
boni operis foris appetunt quam intra conscientiam humiles habere debuerunt.
Tales igitur ad promissa caelestia non perueniunt, quia ipsi sibi uirginitatis
praemium per elationis uitium auferunt. Hoc est enim in euangelio non habere
uirgines in uasis oleum, id est non seruare intra conscientiam boni operis
testimonium, sed in facie gloriari apud homines, non in corde apud Deum.
40.12. Ruina adulterii excipitur destina matrimonii, meliusque est uxorem
ducere quam per libidinis ardorem perire.
40.13. Quidam coniugale decus non pro gignendis filiis delectantur, sed hoc pro
turbulenta carnis et libidinosa consuetudine appetunt, sicque bonum male
utuntur.
40.14. Vitia per se mala sunt, coniugia uero et potestates per se quidem bona
sunt, per ea uero quae circa ea sunt mala existunt. Coniugia enim per id mala
sunt per quod dicit apostolus: Qui autem cum uxore est, cogitat quae sunt
mundi; etpropter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat. Sic et
potestates per elationem, per oppressionem, per iustitiae quoque praeuaricationem,
malae existunt. Nocent enim nuptiae, nocent et potestates, sed per id quod eis
iuxta ponitur, non per se, exemplo itineris recti, iuxta quod spinae nascuntur,
quae surgentes e latere nocent eis qui recto itinere gradiuntur.
|