II. Quod
inmensus et omnipotens sit Deus.
2.1a. Non ideo caelum et terram implet Deus ut contineant eum, sed ut ipsa
potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus implet omnia, sed cum sit idem
unus, ubique tamen est totus.
2.1b. Non ita putandus est esse in omnibus Deus ut unaquaeque res pro
magnitudine portionis suae capiat eum, id est maxima maius, et minima minus,
dum sit potius ipse totus in omnibus, siue omnia in ipso.
2.2. Omnipotentia diuinae maiestatis
cuncta potestatis suae inmensitate concludit, nec euadendi potentiam eius quis
aditum inuenire poterit, quia ille omnia circumquaque constringit. Cuncta enim
intra diuini iudicii omnipotentiam coartantur, siue quae continenda sunt ut
salua sint, siue quae amputanda sunt ut pereant. Nullatenus ergo posse effugi
Deum quempiam. Qui enim non habet placatum, nequaquam euadet iratum.
2.3. Inmensitas diuinae magnitudinis ista est ut intellegamus eum intra omnia
sed non inclusum, extra omnia sed non exclusum; et ideo interiorem ut omnia
contineat, ideo exteriorem ut incircumscriptae magnitudinis suae inmensitate
omnia concludat. Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse creator; per id
uero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt
sine Deo essent, Deus intra omnia est; uerum ne extra Deo essent, Deus exterior
est, ut omnia concludantur ab eo.
2.4. De consummatione alicuius facti dicitur perfectio. Deus autem qui non est
factus quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem de usu nostro sumit humana
inopia, sicut et reliqua uerba, quatenus id quod ineffabile est utcumque dici
possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit.
2.5. Dum localis non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis, dum de
loco in loco praedicatur ab eis. Nam Deus, qui nec loco mouetur, nec tempore,
in seruis tamen suis et tempore et loco mouetur, quotiens ab eisdem localiter
praedicatur.
2.6. Dum de Deo nec secundum situm, nec secundum qualitatem, nec secundum
habitum aut motum aliquid digne dicatur, inest tamen ei quodammodo latitudo
caritatis, qua nos et ab errore colligit, et continet in ueritate. Inest ei et
longitudo, qua nos longanimiter malos portat, donec emendatos patriae futurae
restituat. Inest ei et altitudo, per quam omnem sensum suae scientiae
inmensitate exsuperat. Inest ei et profundum, quo damnandos inferius iuxta
aequitatem disponens praeordinat.
|