XLII. De gula.
42.1. Prima concupiscentiae suggestio panis est, cui si minime ceditur, diuersa
edacitatis desideria conprimuntur. Vnde et Danihel: Panem, inquit, desiderii
non comedi, hoc est, eius concupiscentiam non inpleui.
42.2.
Prima est luxuriae materies saturitas panis. Vnde et propheta Sodomam de panis
satietate accusat dicens: Haec fuit iniquitas sodomorum: superbia, saturitas
panis et abundantia. Panem quippe
sodomitae inmoderate sumentes, in turpitudines defluxere flagitiorum, atque
inde meruerunt, comitante superbia, caelestibus aduri incendiis, ex quo modum
non tenuerunt edacitatis.
42.3. Vtile est cauere gulam ciborumque concupiscentiam. Quid enim tam noxium
quam ut animus seruiat uentri et escae, quae sunt destruenda, testante apostolo
ac dicente: Deus autem et hunc et hanc destruet?
42.4. Proxima est uentri libido, sicut loco, sic uitio. Vbi enim uentris cura,
ibi et eorum quae circa uentrem sunt proxima. In ordine namque membrorum
genitalia uentri iunguntur, dumque unum ex his inmoderate reficitur, aliud ad
luxuriam excitatur.
42.5. Non ad luxuriam uel ad satietatem, sed tantummodo ut corpus sustentetur
epulis est utendum. Nam, ut philosophi disserunt, cibos inuentos esse ut
contineant animam, non ut corrumpant.
42.6. Qui nimium cibis utuntur, quanto magis uentrem pascunt, tanto amplius
sensum mentis obtundunt. Nam graeci dixerunt ex crasso uentre subtilem sensum
gigni non posse. Nam gulae saturitas
nimia aciem mentis obtundit, ingeniumque hebescere facit.
42.7. Libidinis ignes ciborum fomentis increscunt; corpus autem quod
abstinentia frangit, temptatio non exurit. Vnde et tres pueros abstinentes
flamma Babylonii incendii, etsi tetigit, non conbussit, quia nimirum etsi
desideriorum carnalium ignis abstinentium mentes inflammet, usque ad consensum
tamen concupiscentiae uel operis non exurit.
42.8. Cuius abundantia est epularum, ardentis diuitis intendat supplicium,
cuius tanta in
inferno inter ignes erat inopia, quanta hic epularum fuerat copia. In hoc enim
saeculo esurire et sitire noluit, propterea illuc inter flammas sitiens stillam
aquae quaesiuit nec meruit.
42.9. Considerandum quam uehementer arguantur comessatio et sumptuosa conuiuia
per prophetam, ita ut comminetur Dominus se non hanc relaxare iniquitatem his
qui eam libenter ambiunt. Dicit enim per Esaiam: Ecce gaudium et laetitia
occidere uitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere uinum; si
dimittetur iniquitas haec uobis, donec moriamini!
42.10. Sicut omnes carnales cupiditates abstinentia resecantur, ita omnes
animae uirtutes edacitatis uitio destruuntur. Inde est quod et princeps
coquorum muros Hierusalem subuertit, quia et uenter, cui seruitur a coquis,
uirtutes animae destruit. Neque enim posse quempiam uirtutum perfectionem
adtingere, nisi prius uentris edomuerit ingluuiem.
42.11. Nemo potest dominare ceteris uitiis, nisi prius ingluuiem uentris
restrinxerit. Nec quisquam facile poterit a semetipso spiritus inmundos
expellere, nisi per abstinentiam gulae. Tunc enim hostes qui extra nos sunt a
nobis fortius superantur, quando prius quae intra nos sunt uitia extinguntur. Nam
frustra foris agit bellum, qui intus habet periculum.
42.12. Non qualitatem ciborum, sed eorum cupiditatem cauendam. Nam
saepe accuratius praeparata sine gulae concupiscentia degustantur et saepe
abiecta et uilia edendi cupiditate sumuntur. Sicque fit ut non sit in culpa ciborum qualitas, sed illud reputetur in
uitium quod cum desiderio degustatur.
42.13. Quattuor sunt genera distinctionum in gulae appetitu, id est, quid,
quando, quantum et quomodo appetatur. Quid, ad rem ipsam pertinet quae
adpetitur. Quando, si ante legitimum tempus quid adpetatur. Quantum uero, ad
inmoderationem refertur. Quomodo, ad inpatientiam festinationis adscribitur.
42.14. Nullus homini tam inportunus exactor quam uenter, qui quotidianam
refectionem quotidiana famis exactione adimplet. Cum ceteris enim uitiis etsi
interdum nascimur, interdum tamen cum eis non morimur; cum isto autem et
nascimur, cum isto et morimur.
42.15. Plerumque uoluptas uescendi ita sub obtentu necessitatis subrepit, ut
dum putatur seruire necessitati, uoluptatis desiderio seruiatur; nec facile
discernitur utrum quod accipitur gulae an indigentiae deputetur.
|