I. De
flagellis Dei.
1.1a. Diuinae sapientiae subtilitas, sicut interius, ut testis, scrutatur
conscientias, ita exterius inrogat poenas; ut uerum sit testimonium prophetae,
quia ipse est testis et iudex.
1.1b. Miserere, Domine, misero Isidoro
indigna agenti et digna patienti, assidue peccanti et tua flagella cotidie
sustinenti.
1.2. Ordinata est miseratio Dei quae prius hic hominem per flagella a peccatis
emendat, et postea ab aeterno supplicio liberat. Electus enim Dei doloribus
uitae huius adteritur, ut perfectior uitae futurae lucretur.
1.3. Nequaquam Deus delinquenti parcit,
quoniam peccatorem aut flagello temporali ad purgationem ferit, aut iudicio
aeterno puniendum relinquit, aut ipse in se homo paenitendo punit quod male
admisit. Ac proinde est quod Deus delinquenti non parcit.
1.4. Iusto temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia; ideoque et iustus
in poenis gaudere debet, et impius in prosperitatibus timere debet.
1.5-6. Neque iusto, neque reprobo Deus misericordiam et iustitiam abstrahit.
Nam et bonos hic per adflictionem iudicat, et illuc remunerat per miserationem;
et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illuc punit per aeternam
iustitiam. In hac enim uita Deus parcit impiis et tamen non parcit electis;
in illa parcet electis, non tamen parcet iniquis.
1.7.
Periculosa est securitas in hac uita malorum, et bonorum dolor tranquillus. Nam iniquus
post mortem ducitur cruciandus; iustus uero dormit post laborem securus.
1.8. Non tantum de corporalibus
passionibus, sed etiam de spiritalibus oportet intellegi ut quanto quisque aut
in corpore aut in mente flagella sustinet, tanto se in fine remunerari speret.
1.9. Saepe occulto Dei iudicio extra flagelli correptionem sunt reprobi in hoc
mundo; dumque multa damnabilia commisisse uideantur, despecti tamen a Deo nullo
emendationis uerbere feriuntur.
1.10. Plus corripitur flagello qui a Deo diligitur, si peccauerit, dicente Amos
propheta: Tantummodo uos cognoui ex omnibus nationibus terrae, idcirco uisitabo
super uos omnes iniquitates uestras. Quem enim diligit Dominus corripit,
flagellat autem omnem filium quem recipit.
1.11. Valde pernecessarium est iustum in hac uita et uitiis temptari, et
uerberari flagello, ut, dum uitiis pulsatur, de uirtutibus non superbiat, dum
uero aut animi aut carnis dolore adteritur, a mundi amore retrahatur. Temptari
autem oportet iustum, sed temptatione plagae, non temptatione luxuriae.
1.12. Durius circa suos electos in hac uita Deus agit, ut, dum fortioribus
flagelli stimulis feriuntur, nulla oblectamenta praesentis uitae delectent, sed
caelestem patriam, ubi certa requies expectatur, indesinenter desiderent.
1.13. Electos uitae istius aduersitate probari, ut, secundum Petrum, iudicium a
domo Dei incipiat, dum in hac uita electos suos Deus iudicii flagello castigat.
|