III. De infirmitate carnis.
3.1. Esse nonnullos eiusdem qualitatis homines qui nesciant corrigi, nisi alios
uiderint flagellari; sicque proficiunt conparatione malorum, dum sibi id
accidere timent, in quo deperire alios uident.
3.2. Quosdam uidens Deus nolle proprio uoto corrigi, aduersitatum tangit
stimulis. Quosdam etiam praesciens multum peccare posse, in salutem flagellat
eos corporis infirmitate, ne peccent, ut eis utilius sit frangi languoribus ad
salutem, quam manere incolumes ad damnationem.
3.3. Visitatio Dei nec semper in bonum accipitur, nec semper in malum. In bonum
enim accipitur, sicut est illud: Visita nos in salutari tuo. In malum uero,
iuxta illud: in tempore uisitationis suae peribunt.
3.4. Tribus ex causis infirmitates accidunt corporis, id est ex peccato, ex
temptatione, et ex intemperantiae passione; sed huic tantum nouissimae humana
potest medicina succurrere; illis uero sola pietas diuinae misericordiae.
3.5. Qui ualentiores sunt et sani, utile est illis infirmari et non peccare,
ne, per uigorem salutis, inlicitis sordidentur cupiditatum et luxuriae
desideriis.
3.6. Duritia quae mentem premit, nec sentitur, utiliter mutatur in carne, ut
sentiatur atque intellecta emendetur. Namcitius uulnera carnis sentiuntur quam
animae; ideoque per carnis flagello errantes citius corriguntur. Hoc quippe
indicant in Pauli oculis squamae infidelitatis, quae dum mutatae sunt per
increpationem in oculis carnis, confestim resoluta est duritia mentis.
3.7. Est perniciosa sanitas quae ad inobedientiam hominem ducit. Est et
salubris infirmitas quae per diuinam correptionem mentem a duritia frangit.
3.8. Languor animae, id est peccatorum infirmitas, perniciosa est; de qua etiam
apostolus ait: Quis infirmatur et ego non uror?Naminfirmitatem carnis utilem
esse idem apostolus adprobat dicens: Quando infirmor, tunc fortior sum.
|