IIII. De tolerantia divinae correptionis.
4.1. Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet quia maxime per hoc
quod corripitur emendatur. Vnusquisque autem tunc leuius portat quod patitur si
sua discusserit mala pro quibus illi infertur retributio iusta.
4.2a. Discat non murmurare qui male patitur, etiam si ignorat cur mala
patiatur; et per hoc iuste se pati arbitretur, per quod ab illo iudicatur,
cuius numquam iniusta iudicia sunt.
4.2b. Qui flagella sustinet et contra Deum murmurat, iustitiam iudicantis
accusat; qui uero se cognoscit a iusto iudice pati quod sustinet, etiamsi pro
quod patitur ignoret, per hoc iam iustificatur per quo et seipsum accusat et
Dei iustitiam laudat.
4.3. Dum ex rebus prosperis utilia iustus exempla praestat hominibus, necesse
est iterum eum et aduersitatibus tangi, quatenus eius patientia conprobetur, ut
denuo fortitudinis documenta ex eo sumant qui prosperitatis eius temperantiam
agnouerunt.
4.4. Qui passionibus animae insidiante aduersario cruciatur, non idcirco se
credat alienari a Christo qui talia patitur; sed magis per hoc Deo
commendabilem se esse existimet, si, dum haec patitur, laudet Deum potius, non
accuset.
4.5. Ad magnam utilitatem diuino iudicio mens iusti diuersis passionum
temptationibus agitatur. Pro quibus si Deo gratias egerit suaeque culpae quod
talia dignus sit reputauerit, hoc quod ex passione tolerat ei pro uirtutibus
reputabitur, qui et diuinam agnoscit iustitiam et suam culpam intellegit.
|