V. De temptationibus diaboli.
5.1. Multis calamitatum temptationibus mens iusti in hac uita pulsatur; unde et
optat ab hoc saeculo funditus euelli, quo et aerumnas careat et fixam illuc
securitatem inueniat.
5.2.
Inter eas poenas quas iustus in corpore patitur, atque eas quas mente per
fraudem diaboli tolerat, multum interest. Namgrauius fert quas interius luget,
quam eas quas exterius sustinet. Has enim et loco euitat et tempore; illas nec
loco potest euitare nec tempore.
5.3. Non amplius temptat electos diabolus quam Dei uoluntas permittit. Temptando
autem, sanctorum profectibus seruit.
5.4. Etsi nolens, utilitati tamen sanctorum seruit diabolus, quando eos
temptationibus suis non decipit, sed potius erudit. Namtemptationes quas ille
ad humanum interitum mouet, interdum Christus ad exercitium uirtutum salubri
utilitate conuertit.
5.5-6. Insidiae diaboli atque astutiae,
quamuis huc atque illuc, quaerentes quem deuorent, diffundantur, a potestate
tamen diuina non egrediuntur, ne tantum noceant quantum malitiose contendunt.
Namquando sanctorum uirtustantatolerare potuisset, si superna dispensatio pio moderamine
nequitiam daemonum non frenaret? Et licet diabolus temptationem iustorum semper
inferre cupiat, tamen, si a Deo potestatem non accepit, nullatenus adipiscere
potest quod appetit. Vnde et omnis uoluntas diaboli iniusta est, et tamen,
permittente Deo, omnis potestas iusta. Ex se enim temptare quoslibet iniuste
appetit, sed eos qui temptandi sunt, et prout temptandi sunt, nonnisi temptari
Deus iuste permittit. Vnde etiam in libris regum de diabolo scriptum est quia
spiritus Domini malus inruebat in Saul. Vbi iuste quaeritur: si Domini cur
malus? si malus, cur Domini? Sed duobus uerbis conprehensa est et Dei potestas
iusta et diaboli uoluntas iniusta. Namspiritus malus per nequissimam
uoluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam iustissimam potestatem.
5.7. Diabolus non est inmissor, sed incentor potius uitiorum. Neque enim alibi
concupiscentiae fomenta succendit, nisi ubi prius prauae cogitationis
delectationes aspexerit; quas si a nobis spernimus, sine dubio ille confusus
abscedit, statimque franguntur iacula concupiscentiae eius "contemptaeque
iacent et sine luce faces illius."
5.8a. Sollicite hostis insidias intellegere pariter et cauere Dei seruum
oportet; sicque in innocentia uitae existere simplicem, ut tamen oporteat cum
simplicitate esse prudentem.
5.8b. Qui prudentiam simplicitati non miscet, iuxta prophetam, columba est
seducta non habens cor. Sed ideo columba, quia simplex, ideo autem cor non
habens, quia ignara prudentiae est.
5.9. Saepe fraus Satanae sanctorum cordibus aperitur, quando, per speciem boni
angelum se simulans lucis, dum nititur electos decipere, detegitur atque
contemnitur, Sic et uerba fallacis doctrinae sanctos suos Deus facit
intellegere, quatenus diabolicum errorem interius cognoscant, ac sollicite
caueant.
5.10. Discretio sanctorumtantaesse debet ut inter bonum et malum praediti
ratione diiudicent, ne eos diabolus per speciem boni fallat. Haec est enim
percontatio Iosuae dicentis: Noster es, an aduersariorum? Propter hoc et
Hieremiae dicitur: si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris. Tunc
enim bene de se iudicant sancti, quando eos Deus fallacia daemonum temptamenta
facit intellegi.
5.11. Multi decipiuntur a diabolo, et ignorant se esse deceptos, Oseae
prophetae testimonio declarante: Comederunt, inquit, alieni robur eius, et ipse
ignorauit. Alieni namque maligni spiritus significantur, qui uirtutes mentis
comedunt; sed hoc corda neglegentium non intellegunt.
5.12. Tamquam inermis diabolus uincitur, quando de aperta iniquitate hominem
deprauare conatur; armatus uero tunc incedit, dum per speciem sanctitatis et
uirtutis ea quae sancta sunt destruit, quando et qui decipitur sua detrimenta
non sentit, sed tamquam sint uirtutes, quae sunt uitia sectatur et diligit.
5.13.
In oculis carnalium diabolus terribilis est, in oculis electorum terror eius
uilis est. Ab incredulis ut leo timetur; a fortibus in fide ut uermis
contemnitur, atque ad momentum ostensus repellitur.
5.14. Qui suggestiones diaboli non
recipit, in eius insidias minime transit. Namfacile in consequenti opere
repellitur, si prima oblectamenta illius respuantur. Diabolus enim serpens est
lubricus, cuius si capiti, id est primae suggestioni non resistitur, totus in
interna cordis, dum non sentitur, inlabitur.
5.15. Temptationum diabolicarum initia fragilia sunt, quae, si non caueantur,
sed per usum in consuetudinem transeant, in nouissimis fortiter conualescunt,
ita ut aut nunquam aut cum difficultate uincantur.
5.16. Dum in tota uita diabolus praeuaricare hominem cupiat, amplius tamen in
finem molitur decipere. Hinc est quod in principio contra protoplaustum
serpenti est dictum: Et tu insidiaberis calcaneum eius, quia nimirum hominem,
quem diabolus in cursu praeteritae uitae non decipit, in nouissimis supplantare
disponit. Proinde quamuis quisque sit iustus, numquam necesse est ut sit in hac
uita securus, sed semper humilis caueat, semperque, ne in finem corruat,
sollicitus pertimescat.
5.17. Diabolus suis fautoribus blanditur, Dei uero seruis molitur temptamenta
contraria, exemplo Domini, qui se post baptismum passus est a diabolo temptari.
5.18. Diabolus sanctos omnes non tenendo possidet, sed temptando persequitur.
Namquia non in eis intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat. Et qui
interius amisit dominium, exterius commouet bellum.
5.19. Tunc contra eum quem possidet diabolus acrius saeuit, quando se uirtute
diuina ab eo expellendum cognoscit. Vnde inmundus spiritus tunc decerpit
grauius puerum in quo habitabat, quando ad Christi imperium exire ab eo coactus
est. Quod factum et ad Iob uerba respicit, ubi in nouissimis Behemoth caudam
suam, quasi cedrus adstringit.
5.20. Plus contra eos diabolum diuersis temptationibus insistere, qui possint
et aliis sua utilitate prodesse, ut dum illi inpediuntur, non proficiant qui
docendi sunt.
5.21. Maligni spiritus hoc, quod intra nos mundari cupimus, sine intermissione
temptant iterum sordidare. Sancti autem praesago spiritu eorum insidias
praecognoscunt, et quicquid in semetipsis terrenum sentiunt, indesinenter
operibus sanctis exhauriunt, ut de intimis puri inueniantur.
5.22. Eodem blandimento decipiuntur nunc per diabolum homines, quo protoplausti
in paradiso sunt decepti. Multis enim uitiorum praestigiis mentes reproborum
pertemptando deglutit. Nunc enim promissis decipit; nunc rebus transitoriis,
quasi necessariis inlicit; nunc etiam ipsa inferni supplicia quasi leuia et
transitoria suggerit, quatenus miserorum corda in cupiditatem lasciuiamque
dissoluat secumque ad tartara ducat.
5.23. Argumenta machinationum malarumque cogitationum semina, quae in cordibus
hominum diabolus fundit, ita saepe undique captam inplicant mentem, ut ex qua
parte euadere quisque temptauerit, sine periculo exire non possit, ueluti si iures
hoc facere quod si feceris pecces, si non feceris reus periurii sis. In tanto
ergomalidiscrimine, ut euadendi aditus pateat, minora potius eligenda sunt, ut
maiora uitentur.
5.24. Diabolus quando decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscuiusque
intendit, et inde se adplicat, unde aptum hominem ad peccandum inspexerit.
5.25. Ex ea parte homines diabolus temptat, qua eos per excrescentem humorem
facile inclinari ad uitia conspicit, ut, secundum humoris consparsionem,
adhibeat et temptationem. Lege Balaam, qui in figura diaboli contra populum Dei
ex ea parte praecepit perniciosus praetendere laqueos ex qua sentit eos
facilius esse lapsuros. Namet qui aquam alicubi deducit, non eam per aliam
partem mittit nisi ubi impetum eius intendit.
5.26. Nullus culpam non existimet quam ex consparsione propria sustinet; sed
quantum ualet, contra id quod tolerat, pugnet. Namsi consparsioni ceditur,
temptationi uel uitio nequaquam resistitur.
5.27-28. Ideo diabolus in sacris eloquiis Behemoth, id est animal, dicitur quia
de caelis lapsus ad terras cecidit. Ideo Leuiathan, id est serpens de aquis, quia
in huius saeculi mare uolubili uersatur astutia. Auis uero propterea nominatur quia per superbiam ad alta sustollitur.
Et recte his tribus uocabulis appellatur, quia pro suo merito aerem quasi auis
pro carcere meruit; terram, ut animal brutum sit; serpens, ut in huius saeculi
mare insana iactetur fluctuatione. Ex id enim quod per membra sua diabolus
operatur, sortitur uocabula, ita ut quod singuli agunt, incitante illo, ipse
nominetur ex eo. Quem enim non decipit diabolus? Vnde animal est, hoc est per carnis
luxuriam temptat. Vnde serpens est, hoc est cupiditatis ac nocendi malitia.
Quem autem nec sic decipit, insidiatur. Vnde auis est, hoc est superbiae ruina.
Vndique enim dolos praeparat, quousque
inueniat uiam per quam incautum decipiat.
5.29. Aliud est intrare in mentem cuiquam diabolum, aliud uero inhabitare.
Namet in cordibus sanctorum ingreditur, dum malas suggestiones insinuat; sed
non habitat in eis, quia in suo corpore non eos transducit. Qui uero in corpore
eius sunt, ipsos inhabitat, quia ipsi sunt templum eius. Et si subripiat
mentibus electorum diabolus, non autem in eis requiescit, sicut in cordibus
reproborum; nam calore fidei mox excitatur ut exeat ab electis.
5.30. Nonnulli, quos iam auido ore
diabolus deuorauerat, rursus diuini iudicii occulta miseratione ab eius ore
eripiuntur, et saluti restituuntur. Namsaepe multos, quos antiquus hostis
luxuriae uoragine mersos tenuit, potentia diuina per paenitentiam ab eius
faucibus traxit.
5.31. Quomodo bonorum interitum propheta electam dicit esse diaboli escam, dum
alibi scriptum sit de illo: Fenum sicut bos comedet, nisi quod in oculis Dei
fenum sunt, qui electus cibus secundum homines esse uidentur? Ac per hoc, qui de
bonorum numero pereunt, apud homines electi, apud Deum fenum existunt.
5.32. Eum diabolus iam deglutisse dicitur
quem iam perfecto scelere deuorasse uidetur. Eum uero quem non deglutiuit
operis perfectione, sed temptationum inlecebris mordet ut deuoret, adhuc quasi
in maxillam mandit. Vnde et Paulus habet stimulos carnis quibus humilietur, non
habet peccandi perfectionem qua deglutiatur.
5.33. Os diaboli uerba eius sunt. Verba uero eius inspirationes occultae sunt
quibus corda hominum adloquens occultis urit cupiditatibus.
5.34. Quidam ob incorreptibilem iniquitatem, quia sponte non corriguntur,
inmundis spiritibus uexandi traduntur, ut arripiendi eos daemones corporaliter
habeant potestatem, terroribusque eorum afflicti humilientur, paeniteant et
saluentur, sicut et apostolus corinthiis scribens dicit: Tradere huiusmodi
Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit. Vtile est enim quosdam peccantes, ut in anima
saluentur, Satanae corporaliter deputari, quatenus ex praesenti correptione
futurum iudicium timeant, et de cetero delinquere caueant. Quidam autem
potestati daemonum ad emendationem deputantur; quidam uero despecti ad solam
perditionem traduntur.
5.35.
Numquam uacat diabolus aduersus hominem iustum. Aut enim tribulationes cordis
illi exaggerat, aut dolores corporis suscitat. Hinc est quod apostolus ait:
Datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colafizet.
5.36. Saepe iusti mentem uariis uexationum doloribus uis daemonum cruciat, unde
interdum usque ad desperationis angustiam coarctatur. Permanenti autem in Dei
amore animae et ipsa talis angustia ad meritum proficit. Namsiue in animo, seu
in corpore, per instinctum inmundorum spirituum quaelibet aduersa iustus
patiatur, ex Dei utique permissu id patitur. Quod si hoc ipsud ad Dei gloriam humilis referat, et dicat quod pro
corporis passione Iob dixit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non
suscipiamus?iste non separatur a Deo, sed coniungitur, quamlibet atroci
angustia torqueatur.
5.37. Multa iustus aduersa in anima patitur instigatione daemonum, sed talibus
temptamentis perire uitae aeternae non potest, quia pius Dominus ad damnationem
culpae non reputat quod de suae maiestatis permissu nolens qui patitur portat.
Namibi peccamus, ubi cupiditate uel uoluntate deflectimus; ubi uero uiolenter
addicimur, etsi facinus aut flagitium non est, miseria tamen pro flagitio et
facinore est. Sed qui Deum pro inrogata laudat miseria, commissa procul dubio
caret facinora.
|