Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • VI. De temptamentis somniorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De temptamentis somniorum.

6.1. Plerumque daemones in noctibus occurrentes humanos sensus per uisiones conturbant, ut formidolosos et timidos faciant, quotiens et desperatione peccatorum mentem conuersi per soporem conturbant, horrendaque gehennae supplicia minitant. Nonnumquam autem et aperta inpugnatione crassantes humana corpora uerberant, quod tamen. Deo permittente, malorum fit ad uindictam, iustorum ad tolerantiae gloriam.

6.2. Plerumque immundi spiritus eos quos incumbere in saeculi amore conspiciunt, dormientes quadam uana spei prosperitate inludunt. Quosdam uero, quos formidare aliqua aduersa persentiunt, dormientes inani terrore concutiunt. Sicque miserorum corda uariis inlusionibus intentantes, modo uacua prosperitate demulcent, modo uana formidine terrent.

6.3-5. Qui aut nullis aut raris conscii sunt delictis, aut numquam aut raro terroribus fatigantur nocturnis; sed placato somno quiescentes, interdum etiam per soporem quaedam arcana et mystica contuentur ac uident. Qui uero corda sua grauioribus uitiis polluerunt conscientiae pauore inlusi, species tremendas aspiciunt. Fallax enim imago mentes miserorum diuersis eludit imaginibus et quos uigilantes in uitia traxit, dormientes fatigat, ut numquam securos requiescere sinat. ­ Nonnunquam etiam electorum mentes horrendis imaginibus somniorum spiritus inmundi terrificare conantur, et quos uigilantes uitiis temptant nec superant, acriter dormientes inpugnant. ­ Sancti autem etsi ad momentum huiusmodi uisionibus commoueantur, mox tamen euigilantes inlusionum uanitates despiciunt, intentionemque suam protinus ad Deum conuertunt.

6.6-7. Diuersae qualitates sunt somniorum. Quaedam enim ex saturitate seu inanitione occurrunt, quae etiam per experientiam nota sunt. Quaedam uero ex propria cogitatione oriuntur; nam saepe quae in die cogitamus, in noctibus recognoscimus. ­ Nonnullae autem uisiones spirituum inmundorum fiunt inlusione Salomone probante: Multos, inquit, errare fecerunt somnia et inlusiones uanae. Porro quaedam iusto fiunt modo, id est supernae reuelationis mysterio, sicut legitur in lege de Ioseph filio Iacob, qui somnio fratribus praeferendus praedicitur. Vel sicut in euangelio de Ioseph sponso Mariae, qui ut fugiret cum puero in Aegyptum somnio admonetur. Nonnumquam et permixtae accedunt uisiones, id est cogitatione simul et inlusione, atque item cogitatione et reuelatione, Danihelo dicente: Tu, inquit, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec; qui reuelat mysteria ostendit tibi quae uentura sunt. Etenim saepe ea in quibus cogitationum nostrarum sensum porrigimus, quodam mentis excessu reuelantur, dum requiescimus.

6.8. Quamuis nonnulla uera sint somnia, facile tamen eis credi non opus est, quia diuersis imaginationum qualitatibus oriuntur, et unde ueniant rare considerantur. Tam facile igitur somniis fides habenda non est, ne forte Satanas, in angelum lucis se transformans, quemlibet incautum fallat, et aliqua erroris fraude decipiat.

6.9. Nonnumquam interdum daemones deceptoria fraude ita quosdam curiosos obseruantesque inludunt, ut quaedam somnia non aliter eueniant quam ostenduntur. Vt enim in multis fallant, interdum et uera pronuntiant. Sed quamuis ita accedant, contemnenda sunt, ne forte de inlusione procedant, recolentes testimonium scripturae dicentis: Si dixerint uobis, et ita euenerit, non credatis.

6.10a. Somnia similia sunt auguriis, et qui ea intendunt, reuera auguriare noscuntur.

6.10b. Non esse uera somnia quae cogitans animus die noctuque sibi imaginatur; mentes enim nonnunquam ipsa sibi somnia fingunt.

6.11-12. Saepe, dum priora mala per tristem memoriam ac gehennae uindictam in nobis ipsis recolendo imaginamus, huius modi mentis imaginationes aut de praeteritis admissis aut de futuris suppliciis memoria uigilantibus fiunt, et per uisiones somniaque occurrunt, et cogitantium mentes concutiunt. Namuna ui memoriae fiunt utraque, siue uigilantibus, siue dormientibus nobis. ­ Tali enim animi monitione horribili pauore etiam per quietem concutimur, et quam grauia sunt quae commisimus, et quam dura quae pertimescimus, mentis aspectu etiam in somnia contemplamur.

6.13. Non esse peccatum quando nolentes imaginibus nocturnis inludimur; sed tunc esse peccatum si, antequam inludamur, cogitationis affectibus praeuenimur. Luxuriae quippe imagines quas in ueritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxie, si non concupiscendo occurrent.

6.14. Qui nocturna inlusione polluitur, quamuis etsi extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc ut temptaretur culpae suae tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License