Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • VII. De oratione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. De oratione.

7.1. Hoc est remedium eius qui uitiorum temptamentis exaestuat, ut quotiens quolibet tangitur uitio totiens ad orationem se subdat, quia frequens oratio uitiorum inpugnationem extinguit.

7.2. Tam perseueranter intendere oportet animum nostrum orando atque pulsando, quousque inportunas desideriorum carnalium suggestiones quae nostris obstrepunt sensibus, fortissima intentione superemus, ac tamdiu insistere, quousque persistendo uincamus. Namneglegentes orationes nec ab ipso homine impetrare ualent quod uolent.

7.3. Quando quisque orat, Sanctum ad se Spiritum aduocat. At ubi uenerit, confestim temptamenta daemoniorum quae se mentibus humanis inmergunt, praesentiam eius ferre non sustinentes effugiunt.

7.4. Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim uerba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit. Quod si tacite cor oret et uox sileat, quamuis hominibus lateat, Deo latere non potest, qui conscientiae praesens est. Melius est autem cum silentio orare corde sine sono uocis, quam solis uerbis sine intuitu mentis.

7.5. Numquam est sine gemitu orandum, nam peccatorum recordatio maerorem gignit. Dum enim oramus, ad memoriam culpam reducimus, et magis reos tunc nos esse cognoscimus. Ideoque, cum Deo adsistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam grauia sint scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus.

7.6. Mens qualem se in orationem offert, talem post orationem conseruet. Namnihil proficit oratio, si denuo committitur unde iam uenia postulatur. Ille enim precis desideratum effectum sine dubio percipit, qui quod orando ablui postulat delinquendo non iterat.

7.7. Mens nostra caelestis est, et tunc orando Deum bene contemplatur, quando nullis terrenis curis aut erroribus inpeditur. Apta est enim ad bonum in sua natura, in aliena uero turbatur.

7.8. Pura est oratio quam in suo tempore saeculi non interueniunt curae; longe autem a Deo est animus qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Tunc ergo ueraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Sed ualde pauci sunt qui tales orationes habeant. Et licet in quibusdam sint, difficile tamen ut semper sint.

7.9-10. Mens quae ante orationem uacans a Deo inlicitis cogitationibus occupatur, dum in orationem uenerit, confestim illi imagines rerum quas nuper cogitauit occurrunt, aditumque precis obstruunt, ne se mens libera ad caeleste desiderium erigat. ­ Purgandus est itaque primum animus, atque a temporalium rerum cogitationibus segregandus, ut pura acies cordis ad Deum uere et simpliciter dirigatur. Namreuera tunc inpetranda diuina munera credimus, quando simplici affectu adsistimus cum oramus.

7.11. Multis modis interrumpitur orationis intentio, dum se per incuriam uana mundi ingerunt in cuiuscumque orantis animo. Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum saecularium humanis mentibus ingerit quando orantem aspexerit.

7.12. Duobus modis oratio inpeditur ne inpetrare quisque ualeat postulata: hoc est si aut quisque adhuc mala committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit. Quod geminum malum, dum quisque a semetipso absterserit, protinus securus studio orationis incumbit, et ad ea quae inpetrare precibus cupit, mentem libere erigit.

7.13. Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus; alioquin, iuxta Domini sententiam, peccat qui pro inimicis non orat.

7.14. Sicut nullum proficit in uulnere medicamentum, si adhuc ferrum in eo sit, ita nihil proficit oratio illius cuius adhuc dolor in mente, uel odium manet in pectore.

7.15. Tantus esse debet orantis erga Deum affectus, ut non desperet precis affectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus. Petat ergo, ut apostolus ait, unusquisque in fide nihil dubitans, nam qui dubitat similis est undae maris, quae uento fertur atque dispargitur.

7.16. Diffidentia nascitur inpetrandi orata, si se adhuc animus sentiat circa peccandi affectionem uersari. Non enim potest habere precis certam fiduciam, qui adhuc in praeceptis Dei pigritat, et peccati recordationes delectat.

7.17. Qui a praeceptis Dei auertitur, quod in oratione postulat non meretur, nec inpetrat ab illo bonum quod poscit cuius legi non oboedit. Si enim id quod Deus praecipit facimus, id quod petimus sine dubio obtinemus. Namsicut scriptum est: Qui auertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius execrabilis erit.

7.18. Multum apud Deum utraque sibi necessario commendatur, ut oratione operatio et opere fulciatur oratio. Vnde etiam Hieremias ait: Leuemus corda nostra cum manibus ad Deum. Cor enim cum manibus leuat, qui orationem cum opere subleuat. Namquisquis orat, et non operatur, cor leuat, et manus non leuat. Quisquis uero operatur, et non orat, manus leuat et cor non leuat. Sed quia et operare necesse est et orare, bene iuxta utrumque dictum est: Leuemus corda nostra cum manibus ad Deum, ne de neglegentia mandatorum corde reprehendamur, dum salutem nostram obtinere aut sola oratione, aut sola operatione contendimus.

7.19. Postquam bonum opus agimus, lacrimae orationum fundantur, ut meritum actionis humilitas inpetret precis.

7.20. Culpabiliter manus ad Deum expandit qui facta sua orando iactanter prodit, sicut pharisaeus in templo iactanter orabat, seque magis quam Deum de operibus iustis laudare uolebat.

7.21. Quorundam oratio in peccatum conuertitur, sicut de Iuda proditore scribitur. Qui enim iactanter orat, laudem adpetendo humanam, non solum quia eius oratio non delet peccatum, sed et ipsa uertitur in peccatum. Sicut Iudaei uel heretici, qui licet ieiunare et orare uideantur, eorum tamen oratio non illis ad purgationis proficit meritum, sed mutatur potius in peccatum.

7.22. Ideo interdum oratio electorum in pressuris eorum differtur, ut impiorum peruersitas augeatur. Verum dum iusti temporaliter audiuntur, pro eorum fit salute qui eos adfligunt, ut, dum illis temporali remedio subuenitur, prauorum oculi ad conuersionem aperiantur. Vnde et trium puerorum frigidus ignis fuit, ut Nabuchodonosor Deum uerum agnosceret. Sicut et propheta in psalmis ait: Propter inimicos meos eripe me.

7.23. Proinde tardius exaudiuntur quorundam orationes, ut, dum differuntur, fortius excitatae maioribus praemiis cumulentur: exemplo pruinarum et repressione messium, in quibus quanto tardius sata semina exeunt, tanto ad frugem cumulatius crescunt.

7.24. Quotiens orantes non cito exaudimur, nostra nobis facta in oculis proponamus, ut hoc ipsud quod differimur diuinae reputetur iustitiae et culpae nostrae.

7.25. Interdum quod perseueranter orantes non cito exaudimur, utilitatis nostrae est, non aduersitatis. Saepe enim multos Deus non exaudit ad uoluntatem, ut exaudiat ad salutem.

7.26. Multi orantes non exaudiuntur, prouidendo illis Deus meliora quam petunt, sicut contingere solet paruulis, qui, ne in scolis uapulent, Deum exorant. Sed non datur illis postulationis effectus quia inpedit talis exauditio ad profectum. Non aliter quibusdam contingit electis: deprecantur enim Deum pro nonnullis uitae huius commodis, uel aduersis. Prouidentia uero diuina temporaliter eorum desiderio minime consulit, quia meliora illis in aeternum promittit.

7.27-28. Oratio priuatis locis oportunius funditur, magisque obtentum inpetrat, dum Deo tantum teste depromitur. ­ Proprium autem hypocritarum est offerre se in oratione uidentibus; quorum fructus est non Deo placere, sed gloriam ab hominibus conparare.

7.29. Non in multiloquio exaudiuntur homines a Deo, quasi plurimis eum uerbis conentur inflectere. Neque enim conciliat eum multiplex orantis sermo, sed pura sinceraque orationis intentio.

7.30a. Bonum est corde semper orare, bonum etiam et sono uocis Deum spiritalibus hymnis glorificare.

7.30b. Nihil est sola uoce canere sine cordis intentione; sed sicut ait apostolus: Cantantes in cordibus uestris, hoc est non solum uoce sed corde psallentes. Vnde et alibi: Psallam spiritu, psallam et mente.

7.31. Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectamur. Psallendi enim utilitas tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos oblectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta inuitat. Namquamuis dura sint carnalia corda, statim ut psalmi dulcedo insonuerit, ad affectum pietatis animum eorum inflectit.

7.32. Dum christianum non uocis modulatio, sed tantum uerba diuina, quae ibi dicuntur debeant commouere, nescio quo tamen pacto modulatione canentis maior nascitur conpunctio cordis. Multi enim repperiuntur qui, cantus suauitate commoti, sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrimas, ex qua psallentis insonuerit dulcedo suauissima.

7.33. Oratio in praesenti tantum uita pro remedio peccatorum effunditur; psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat in gloriam sempiternam, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Cuius operis ministerium quicumque fideliter intentaque mente exequitur, quodammodo angelis sociatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License