Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • VIII. De lectione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. De lectione.

8.1. Orationibus mundamur, lectionibus instruimur; utrumque bonum, si liceat; si non liceat, melius est orare quam legere.

8.2. Qui uult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter et legere. Namcum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum uero legimus, Deus nobiscum loquitur.

8.3. Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus; quae autem didicimus, meditationibus conseruamus.

8.4. Geminum confert donum lectio sanctarum scripturarum, siue quia intellectum mentis erudit, seu quod a mundi uanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Excitati enim saepe illius sermone, subtrahimur a desiderio uitae mundanae, atque accensi in amore sapientiae, tanto uana spes mortalitatis huius nobis uilescit, quanto amplius legendo spes aeterna claruerit.

8.5. Geminum est lectionis studium: primum quomodo scripturae intellegantur, secundum qua utilitate uel dignitate dicantur. Erit enim antea quisque promptus ad intellegendum quae legit, sequenter idoneus ad proferendum quae dicit.

8.6. Lector strenuus potius ad implendum quae legit, quam ad sciendum erit promptissimus. Minor enim poena est nescire quid appetas, quam ea quae noueris non implere. Sicut enim legendo scire concupiscimus, sic sciendo, recta quae didicimus implere debemus.

8.7. Lex Dei et praemium habet, et poenam legentibus eam. Praemium in eis qui eam bene uiuendo custodiunt; poenam uero qui eam male uiuendo contemnunt.

8.8. Omnis qui a praeceptis Dei discedit opere, quotiens eadem Dei praecepta legere uel audire potuerit, corde suo reprehensus confunditur, quia id quod non agit memoratur, et teste conscientia interius accusatur. Vnde et Dauid propheta deprecatur dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. Grauiter namque unusquisque confunditur, quando mandata Dei uel legendo uel audiendo respicit, quae uiuendo contemnit. Corde enim reprehenditur, dum mandatorum meditatione docetur, quia non impleuit opere, quod diuina didicit iussione.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License