VIIII. De adsiduitate legendi.
9.1. Nemo potest sensum scripturae sanctae cognoscere, nisi legendi
familiaritate, sicut scriptum est: Ama illam, et exaltabit te; glorificaberis
ab ea cum eam fueris amplexatus.
9.2. Quanto quisque magis in sacris eloquiis adsiduus fuerit, tanto ex eis
uberiorem intellegentiam capit; sicut terra, quae quanto amplius excolitur,
tanto uberius fructificatur.
9.3. Quanto amplius ad quamlibet artem homo conscendit, tanto magis ad hominem
ars ipsa descendit, sicut in lege scribitur: Moyses ascendit in montem, et
Dominus descendit.
9.4. Verum est de otio spiritali, quod ille tantum secreta diuinorum
scrutabitur mandatorum, qui ab actione terrenae curae auocauerit animum, et
sedula familiaritate scripturis sanctis inhaeserit. Nam sicut caecus et uidens
potest quidem uterque ambulare, sed non consimili libertate, dum caecus pergens
quo non uidet, offendat, uidens uero offendicula caueat, et quo sit pergendum
agnoscat; sic et qui nubilo terrenae curae fuscatur, si temptet Dei perscrutare
mysteria non ualet, quia caligine curarum non uidet. Quod ille tantundem
efficere ualet, qui sese de exterioribus saeculi curis abstrahit, et totum
scripturarum meditationi defigit.
9.5. Quidam habent intellegentiae ingenium, sed neglegunt lectionis studium; et
quod legendo scire potuerunt, neglegendo contemnunt. Quidam uero amorem sciendi
habent, sed tarditate sensus praepediuntur; qui tamen adsidua lectione sapiunt
quod ingeniosi per desidiam non nouerunt.
9.6. Ingenio tardus, etsi non per naturam, per assiduitatem tamen lectionis
augmentat. Namquamuis sensus hebetudo sit, frequens tamen lectio intellegentiam
adhibet.
9.7. Sicut qui tardus est ad capiendum, pro intentione tamen boni studii
praemium percipit, ita qui praestitum sibi ex Deo ingenium intellegentiae
neglegit, condemnationisreusexistit, quia donum quod accepit despicit, et per
desidiam derelinquit.
9.8. Quidam Dei iudicio donum scientiae quod neglegunt accipiunt, ut durius de
rebus creditis puniantur. Tardiores autem ideo quod scire cupiunt difficulter
inueniunt, ut pro maximo exercitio laboris maximum praemium habeant
retributionis.
|