Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • X. De doctrina sine gratia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. De doctrina sine gratia.

10.1-2. Doctrina sine adiuuante gratia, quamuis infundatur auribus, ad cor numquam descendit; foris quidem perstrepit, sed interius nihil proficit. Tunc autem Dei sermo infusus auribus ad cordis ultima peruenit, quando Dei gratia mentem interius, ut intellegat, tangit. ­ Sicut enim quosdam flamma caritatis suae Deus inluminat ut uitaliter sapiant, ita quosdam frigidos torpentesque deserit ut sine sensu persistant.

10.3. Plerique in acumine intellegendi uiuaces existunt, sed loquendi inopia angustantur. Quidam uero in utrisque pollent, quia et sciendi copiam et dicendi efficaciam habent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License