Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XI. De superbis lectoribus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. De superbis lectoribus.

11.1. Plerique scientiam acceptam scripturarum non ad Dei gloriam, sed ad suam laudem utuntur, dum ex ipsa scientia extolluntur, et ibi peccant ubi peccata mundare debuerunt.

11.2. Numquam consequuntur legendo perfectam scientiam adrogantes. Namquamuis sapientes in superficie uideantur, medullitus tamen ueritatis arcana non tangunt, quia superbiae nube praepediuntur. Semper enim superbi legunt, quaerunt et numquam inueniunt.

11.3. Diuinae legis penetrabilia humilibus et bene ad Deum intrantibus patent; prauis autem atque superbis clauduntur. Namquamuis diuina eloquia in lectione adrogantibus sint aperta, in mysterio autem clausa atque occulta sunt.

11.4. Dum sermo Dei fidelibus lux sit, reprobis autem ac superbis quodammodo tenebrescit; et unde illi inluminantur, inde isti caecantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License