XII. De
carnalibus lectoribus et hereticis.
12.1-2. Nequaquam legem intellegit qui
carnaliter uerba legis percurrit, sed is qui eam sensu interioris
intellegentiae praespicit. Namqui litteram legis intendunt, eius occulta
penetrare non possunt. Multi enim, non intellegendo spiritaliter scripturas,
nec eas recte sentiendo, in heresim deuoluti sunt atque in multis erroribus
defluxerunt.
12.3. In solis fidelibus religata est lex, testante Domino per prophetam: Signa
testimonium, signa legem in discipulis meis, ne eam aul iudaeus intellegat, aut
hereticus quia non est Christi discipulus; unitatem quippe pacis quam Christus
docuit non sequuntur, de qua idem Dominus dicit: In hoc cognoscent quia mei
discipuli estis, si dilectionem inter uos habueritis.
12.4.
Scripturas heretici sano sensu non sapiunt, sed eas ad errorem prauae
intellegentiae ducunt; neque semetipsos earum sensibus subdunt, sed eas
peruerse ad errorem proprium pertrahunt.
12.5. Doctores errorum prauis persuasionibus ita per argumenta fraudulentiae
inligant auditores, ut eos quasi in laberinto inplicent, a quo exire uix
ualent.
12.6. Tantaest hereticorum calliditas ut falsa ueris malaque bonis permisceant,
salutaribusque rebus plerumque erroris sui uirus interserant, quo facilius
possint prauitatem peruersi dogmatis sub specie persuadere ueritatis.
12.7. Plerumque sub nomine catholicorum
doctorum heretici sua dicta conscribunt, ut indubitanter lecta credantur.
Nonnumquam etiam blasphemias suas latenti dolo in libris nostrorum inserunt
doctrinamque ueram adulterando corrumpunt, scilicet uel adiciendo quae impia
sunt, uel auferendo quae pia sunt.
12.8. Caute meditanda cautoque sensu probanda sunt quae leguntur, ut iuxta
apostolica monita et teneamus quae recta sunt, et refutemus quae contraria
ueritatis existunt, sicque in bonis instruamur ut amalisinlaesi permaneamus.
|