Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XIII. De libris gentilium.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. De libris gentilium.

13.1. Ideo prohibetur christianus figmenta legere poetarum quia per oblectamenta inanium fabularum mentem excitant ad incentiua libidinum. Non enim solum tura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo.

13.2. Quidam plus meditare delectantur gentilium dicta propter tumentem et ornatum sermonem, quam scripturam sanctam propter eloquium humile. Sed quid prodest in mundanis doctrinis proficere, et inanescere in diuinis; caduca sequi figmenta et caelestia fastidire mysteria? Cauendi sunt igitur tales libri, et propter amorem sanctarum scripturarum uitandi.

13.3-4. Gentilium dicta exterius uerborum eloquentia nitent, interius uacua uirtutis sapientia manent; eloquia autem sacra exterius incompta uerbis apparent, intrinsecus autem mysteriorum sapientia fulgent. Vnde et apostolus: Habemus, inquit, thesaurum istud in uasis fictilibus. ­Sermo quippe Dei occultum habet fulgorem sapientiae et ueritatis repositum in uerborum uilissimis uasculis.

13.5. Ideo libri sancti simplici sermone conscripti sunt, ut non in sapientia uerbi, sed in ostensione spiritus, homines ad fidem perducerentur. Namsi dialectici acuminis uersutia, aut rhetoricae artis eloquentia editi essent, nequaquam putaretur fides Christi in Dei uirtute, sed in eloquentiae humanae argumentis consistere; nec quemquam crederemus ad fidem diuino inspiramine prouocari, sed potius uerborum calliditate seduci.

13.6. Omnis saecularis doctrina spumantibus uerbis resonans, ac se per eloquentiae tumorem adtollens, per doctrinam simplicem et humilem christianam euacuata est, sicut scriptum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?

13.7. Fastidiosis atque loquacibus scripturae sanctae minus propter sermonem simplicem placent; gentili enim eloquentiae conparata uidetur illis indigna. Quod si animo humili mysteria eius intendant, confestim aduertunt quantum excelsa sunt quae in illis despiciunt.

13.8. In lectione non uerba sed ueritas est amanda. Saepe autem repperitur simplicitas ueridica, et conposita falsitas quae hominem suis erroribus inlicit et per linguae ornamenta laqueos dulces adspargit.

13.9. Nihil aliud agit amor mundanae scientiae, nisi extollere laudibus hominem. Namquanto maiora fuerint litteraturae studia, tanto animus arrogantiae fastu inflatus, maiore intumescit iactantia. Vnde et hene psalmus ait: Quia non cognoui litteraturam, introibo in potentias Domini.

13.10. Simplicioribus litteris non est proponendus fucus grammaticae artis. Meliores sunt enim communes litterae, quia simpliciores, et ad solam humilitatem legentium pertinentes; illae uero nequiores quia ingerunt hominibus perniciosam mentis elationem.

13.11. Meliores esse grammaticos quam hereticos; heretici enim haustum letiferi sucus hominibus persuadendo propinant; grammaticorum autem doctrina potest etiam proficere ad uitam, dum fuerit in meliores usus adsumpta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License