XV. De
contemplatione et actione.
15.1. Actiua uita innocentia est operum bonorum, contemplatiua speculatio
supernorum; illa communis multorum est, ista uero paucorum.
15.2. Actiua uita mundanis rebus bene utitur, contemplatiua uero mundo
renuntians, soli Deo uiuere delectatur.
15.3a. Qui prius in actiua uita proficit,
ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui in
illa utilis inuenitur.
15.3b-4. Quicumque adhuc temporalem gloriam, aut carnalem adfectat
concupiscentiam, a contemplatione prohibetur, ut positus in actualis uitae
operatione purgetur. In ista enim prius per exercitium boni operis cuncta
exhaurienda sunt uitia, ut in illa iam pura mentis acie ad contemplandum Deum
quisque pertranseat. Et licet conuersus statim ad contemplationem
conscendere cupiat, tamen ratione cogitur ut prius in actiuae uitae operatione
uersetur. Exemplum enim actiuae et contemplatiuae uitae de Iacob sume qui dum
ad Rachel, hoc est ad uisum principium, destinaret quae contemplationem
significat, Lia illi, hoc est laboriosa uita, subponitur quae actiuam
demonstrat.
15.5. Sicut sepultus ab omni negotio terreno priuatur, ita et contemplatione
uacans ab omni occupatione actuali auertitur. Et sicut ab actuali uita
conscendentes in contemplationis quiete sepeliuntur, ita ab actione saeculi
recedentes eos uita actiua in se quasi sepeliendo suscipit; ac per hoc uitae
mundanae actiua uita et uitae actiuae contemplatiua sepulchrum est.
15.6. Viri sancti, sicut a secreto contemplationis egrediuntur ad publicum
actionis, ita rursus ab actionis manifesto ad secretum contemplationis intimae
reuertuntur, ut intus Deum laudent, ubi acceperunt unde foris ad eius gloriam
operantur.
15.7. Sicut aquilae moris est semper oculum in radium solis infigere nec
deflectere, nisi escae solius obtentu, ita et sancti a contemplatione ad
actualem uitam interdum reflectuntur considerantes illa summa sic esse utilia
ut tamen ista humilia sint paululum nostrae indigentiae necessaria.
15.8. In actiuae uitae genere humana
intentio perseueranter incedit; in contemplatione autem sese per interualla
resumit, quia diuturnitate contemplandi lassatur.
15.9. Visio animalium in Ezechielo quae ibant et non reuertebantur pertinet ad
uitae actiuae perseuerantiam; et iterum ea animalia quae ibant et reuertebantur
pertinent ad contemplatiuae uitae mensuram, in qua dum quisque intenderit, sua
reuerberatus infirmitate reflectitur; atque iterum renouata intentione, ad ea
unde descenderat rursus erigitur. Quod fieri in actiua uita non potest, de qua
si quisque reflectat, uel ad modicum, statim uitiorum excipitur luxu.
15.10. Oculum dextrum scandalizantem quem euelli Dominus praecepit, uita
contemplatiua est. Duo oculi in facie, actiua uita et contemplatiua in homine.
Qui igitur per contemplationem docebit errorem, melius si euellit
contemplationis oculum, seruans sibi unum uitae actualis obtutum, ut sit
utilius illi per simplicem actionem ire ad uitam, quam per contemplationis
errorem mitti in gehennam.
15.11. Saepe mens ad summa ab imis erigitur, et saepe a summis ad infima
pondere carnis inclinata reflectitur.
15.12. Multos Deus ex carnalibus sua gratia uisitat, et ad contemplationis
fastigium eleuat. Multosque a contemplatione iusto iudicio deserit et lapsos in
terrenis operibus derelinquit.
|