XVIIII. De tepore monachorum.
20.1-2. Qui non rigida intentione monachi professionem sectantur, quanto
superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto procliuius ad mundi amorem
denuo reducuntur. Namprofessio non perfecta praesentis uitae repetit desideria;
in quibus etsi nondum se monachus alliget opere, iam tamen alligat cogitationis
amore. Longe quippe a Deo est animus cuius haec adhuc uita dulcis est; iste
enim quid de supernis appetat, quid de infimis fugiat nescit. Namsicut scriptum
est: Qui adponit scientiam adponit dolorem. Quantum enim quisque potuerit
superna scire quae appetat, tanto de infimis acrius quibus inhaeret dolere
debet. Propter
hoc enim et lacobus apostolus dicit: Miseri estote, lugete et plorate; risus
uester in luctum conuertatur et gaudium in maerorem. Hinc etiam Dominus: Beati
qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; et rursus: Vae uobis qui ridetis,
quoniam flebitis.
20.3. Qui ad hoc conuersionem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque
praeesse desideret, iste non discipulus Christi, sed prauitatis sectator existit,
quia non pro Deo, sed pro saeculi honore portare studet crucis Christi laborem.
|