Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XX. De humilitate monachi vel opere.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. De humilitate monachi vel opere.

19.1. Summa uirtus monachi humilitas, summum uitium eius superbia est. Tunc autem se quisque monachum iudicet, quando se minimum existimauerit, etiam cum maiora uirtutum opera gesserit.

19.2. Qui mundum deserunt, et tamen uirtutes praeceptorum sine cordis humilitate sequuntur, isti quasi de excelso grauius corruunt, quia deterius per uirtutum elationem deiciuntur quam per uitia prolabi potuerunt.

19.3a. Omnis Dei seruus de suis meritis non debet adtolli, dum posse uideat ex inferioribus sibi praelatiores alios fieri. Nouerit autem se omnis sanctus alterius non praeponere sanctitati.

19.3b. Semper conscientia serui Dei humilis esse debet et tristis, scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem maerorem cor ad lasciuiam non dissoluat.

19.4. Dei seruus dum bonum aliquod opus agit, utrum ei ad boni remunerationem pertineat quae facit, incertus est, ne forte discussione caelestis iudicisreuspensetur, et in his quae Dei sunt neglegenter aut superbe aliquid operasse inueniatur. Ideoque pro hoc ipsud tristis maerensque efficitur, atque indesinenter turbatur, reminiscens procul dubio scriptum esse: Maledictus qui facit opus Domini neglegenter. Namueraciter condemnamur, si per torporem ea quae bona sunt agimus.

19.5. Dei seruum sine intermissione legere, orare et operare oportet, ne forte mentem otio deditam spiritus fornicationis subripiat. Cedit enim labori uoluptas, animum autem uacantem cito praeoccupat. Contuere Salomonem per otium multis fornicationibus inuolutum, et per fornicationis uitia usque in idolatriam lapsum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License