XXI. De monachis qui curis saeculi
occupantur.
21.1a. Hii qui pro Dei timore saeculo renuntiant, et tamen curis rerum
familiarium inplicantur, quanto se rerum studiis occupant, tanto diuinae se
ipsos subtrahunt caritati.
21.1b. Qui simul et terrenis parere curis et diuinis exercere student, utrumque
conplectere simul non ualent; nam duas curas pariter inesse pectori humano non
posse, et duobus seruientem dominis uni placere difficile esse.
21.2. Nisi prius a secretioribus cordis expellatur inportuna saecularium
multitudo curarum, anima, quae intrinsecus iacet, nequaquam resurget. Namdum se
per innumeras saeculi cogitationes aspargit, ad considerationem sui se
nullatenus collegit.
21.3. Arguitur eorum tepor qui, Deo uacare uolentes, et mundo renuntiant et
curas proprias aspernantur, sed dum propinquorum utilitates procurant, a Dei
amore se separant.
21.4. Vir spiritalis ita prodesse debet suae propinquitatis, ut, dum illis
gratiam carnis praestare studet, ipse ab spiritali proposito non declinet.
Multi enim monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed etiam
forensibus iurgiis inuoluti sunt, et pro suorum temporali salute suas animas
perdiderunt.
21.5. Interdum ordinata discretio est, dum negatur parenti quod praestatur
extraneo, ut noueris non prohibere pietatis officium, sed negare carnalitatis
affectum. Parentibus enim carnaliter praestatur, quod extraneis pie inpenditur.
21.6. Sicut nostra nobis non odienda est anima, sed eius carnales odio debemus
affectus habere, ita nec parentes odio a nobis habendi sunt, sed eorum
inpedimenta, quae nobis ab itinere recto praepediunt, dum tamen Dominus ita
praecepit a nobis parentes odire, sicut et animas nostras.
21.7. Figuram sanctorum uirorum renuntiantium saeculo uaccas designasse
allophylorum, arcam Dei gestantes. Nam, sicut illae pignerum affectibus a recto
itinere minime digressae sunt, ita et uir mundo renuntians, parentelae obtentu
non debet a bono praepediri proposito.
|