XXII. De his qui mundi amore praepediuntur.
22.1. Multi cupiunt conuolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamenta
mundi. Prouocat quidem eos amor Christi, sed reuocat cupiditas saeculi. Qui
proinde obliuiscuntur uoti, quia capiuntur inlecebris uanitatis.
22.2.
Quaecumque mens procellis mundi huius inuolueris, lignum conscende crucis, ut a
mari, id est tempestate huius saeculi libereris. Namnullus te a lacu mortis
humanae saluabit, nisi Christus eruerit.
12.3. Qui saeculo renuntiare disposuit,
transgressionis reatu adstringitur, si uotum mutauerit. Atrociter enim in
discussione diuini iudicii arguendi sunt, qui, quod professione sponderant,
implere opere contempserunt.
22.4. Mirabiliter conparatur simititudo a uoluptatibus mundi conati redire ad
Deum, retinentibus eum cupiditatibus saeculi, ei qui dormitans exsurgere
conatur, et sopore somni deprimitur. Ille enim ad bonum nouit redire, et
uoluptatum fascibus non sinitur. Iste melius elegit uigilare, sed soporis
torpore tenetur.
22.5. A bono in deterius lapsos, supra carbones frigidos fieri nigriores, quia
per torporem mentis ab igne caritatis Dei extincti sunt et per mundi appetitum
a luce supernae inluminationis priuati nigredine peccatorum fuscantur.
22.6. Quidam intentionem bonae operationis metu extingunt inopiae, nec
permittuntur infirma mente desiderata perficere; et cum indigere in mundo
metuunt, a gloria superna semetipsos abscidunt.
22.7. Multis consiliorum argumentis insidiatur eis diabolus, in acquirendo
plurima, qui in paucis et modicis uouerant esse contenti. Opponit igitur in
eorum mentes futuras filiorum egestates, persuadet habere plura, unde sibi
egenisque sufficiat, quatenus his blandimentis intentionem bonae deuotionis
subuertat, atque in terrenis lucris deceptam mentem reducat.
22.8. Multis argumentis insidiatur diabolus eis qui renuntiant saeculo, ut eius
se iterum amori substernant. Grauius autem illos in concupiscentiis saeculi
ferit, quos post renuntiationem ad mundi amorem reduxerit. Et maxime per
cenodoxiam subicit sibi diabolus monachum, ut quem per saeculi amorem retinere
non potuit, ab humilitatis culmine subtrahat, et per superbiae tumorem sibi
subditum faciat.
22.9. Dei seruus semper fallentis diaboli praeuidere debet insidias et magis in
bonis operibus cordis debet adhibere cautelam, ne per uanam gloriam perdat
semetipsum ac pereat, cunctaque bona amittat quae recte agendo obtinuerat.
|