XXIII. De
iactantia.
23.1. Tam in factis quam in dictis cauendam esse iactantiam; flenda tamen ruina
sibi quemquam magis quam Deo placere, et laudem ab hominibus conparare.
23.2a. Vanus et erroris est animus plenus famam adpetere et ad capiendam
terrenam laudem studium dare.
23.2b. Circumspice temetipsum homo,
nihilque tibi arroges quae in te sunt praeter peccatum.
23.2c. Non declinat ad dexteram, qui non sibi sed Deo tribuit bona quae agit;
neque ad sinistram se uertit, qui de diuina indulgentia peccandi licentiam non
praesumit. Hoc est quod propheta ait: Haec uia, ambulate in ea, neque ad
dexteram, neqne ad sinistram.
23.3. Verum est quod natura expectat delectari in laudibus; sed tunc recte si
in Deo, non in se quisque laudetur, sicut scriptum est: In Domino laudabitur
anima mea.
23.4. Saepe uanam gloriam contemnendo in aliud genus elationis inciditur, dum
in se quisque gloriatur, pro eo quod contemnat ab hominibus laudem.
23.5. Quibusdam concessum est tantundem bene agere et fructum boni operis non
habere, quod ipsi sibi auferunt per studium humanae iactantiae.
23.6. Semper suam aspiciant foeditatem qui uanae gloriae fauores diligunt, et
perdidisse bonum opus doleant, quod pro humana ostentatione fecerunt.
23.7. Amator uanae gloriae, unde possit semper laudari, agere non quiescit, et
subinde illi uires uanitatis prauus adpetitus auget.
23.8. Boni operis inchoatio non debet citius palam ad hominum cognitionem
uenire, ne, dum boni inchoatio humanis oculis reseratur, a virtute perfectionis
inanescat coeptio sanctitatis. Ante maturitatis enim tempus, messes florentes
cito pereunt, germinaque inutilia fiunt.
23.9. Virtutes sanctorum per ostentationis appetitum dominio daemonum
inmundorum subiciuntur, sicut Ezechias rex, qui diuitias suas chaldeis per
iactantiam prodidit, et propterea perituras per prophetam audiuit, ut
significaret Dei seruum uirtutes suas, dum uanae gloriae studio prodiderit,
perdere et statim daemones suorum operum dominos facere, sicut ille per
ostentationem chaldeos rerum suarum dominos fecit.
23.10. Optima est illa discretio, ut et nota sint opera nostra ad Dei augendam
gloriam, et occulta pro elatione uitanda humana. Ille autem debet publicare
bonum quod agit, qui perfecta humilitate Fundatus, nulla iam elatione
contingitur. Namis qui se intellegit adhuc amore laudis pulsari, facta bona in
occulto agat, ne forte quod egerit perdat.
23.11. Interdum uiri sancti, dum cupiunt funditus suam mutabilitatem corrigere,
aliquando tumore tanguntur elationis suae, conscii actione iustitiae, sed ab
huius subreptionis malo humilitatis conpunctione purgantur.
23.12. Viri sancti nonnumquam quosdam de se audientes instruunt, et tamen in
his alta se consideratione custodiunt, ne, dum alios a terrena intentione
erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitu demergantur.
23.13. Quidam per incautam uirtutum iactantiam relabuntur ad uitia, et quidam
dum uitiorum inpulsu frequenter plangunt, de ipsa infirmitate per humilitatem
ualidius conualescunt.
23.14.
Plerumque utile est adrogantibus deseri a Deo, quatenus suae infirmitati
conscii ad humilitatem redeant, et humiles post casum existant.
23.15. Nonnulli falsa opinione
adrogantiae se esse perfectos existimant, dum non sint, quia obortis
temptationibus innotescunt.
23.16. Tanto quisque fit ueritati uicinior, quanto se esse longius ab ea fuerit
arbitratus. Hoc enim humilitatis est quae Deo hominem iungit. Ceterum haec
iactantia oculos, quibus Deus uideri poterat, claudit.
23.17. Sicut solis radius, dum conspicitur, acies oculi hebetatur, sic et qui
inmoderate alta de se scrutatur, ab intentione ueri obtunditur.
23.18. Sicut aquila ex alto ad escas conlabitur, sic homo de alto bonae
conuersationis per carnalem adpetitum ad inferiora demergitur.
|