Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XXVI. De simulatione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. De simulatione.

26.1. Fraudulentiae genus in modum faretrae subtiliter insidiarum sagittas celat, ut falsam faciat securitatem, decipiatque callide eum contra quem molitur occulte.

26.2. Cauendus est inimicus qui manifestus est, sed magis ille qui uideri non potest. Facile enim uincimus quae uidemus, quae autem non uidemus difficile a nobis expellimus.

26.3. Raro nocetur homo ab extraneis, si sui eum non laedant. Magis enim insidiis nostrorum quam aliorum periclitamur.

26.4. Latent saepe uenena circumlita melle uerborum, et tamdiu deceptor bonitatem simulat, quousque fallendo decipiat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License