Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XXVII. De odio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII. De odio.

27.1-2. Non hominem, sed uitia odio habenda. Flebiliter autem deplorandi sunt, qui odio in fratrem tabescunt, et contra alios perniciosum animae dolum seruant. ­ A regno enim Dei se separant qui semetipsos a caritate dissociant.

27.3. Sicut mater ecclesia praue ab hominibus haereticis premitur, sed tamen eos uenientes ad se benigna caritate amplectitur, ita et singuli nostrum, quoscumque inimicos sustinemus, reuertentes materna imitatione amplectere statim debemus.

27.4-5. Cito est ignoscendum cuiquam dum ueniam postulat. ­ Non enim posse peccata dimitti ei qui in se peccanti debita non dimittit. Formam enim nobis indulgentiae Deus ex merito conditionis nostrae inposuit, dum ita orare nos praecepit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Iustum est enim Dei iudicium, tantumque peccatori a se indulgi ostendit, quantum alterutro unusquisque in se offenso indulgit.

27.6. Quidam de suis fidentes meritis pigre in se delinquentibus ueniam praestant, sed nihil proficit esse inlibatum a culpa, qui non est paratus ad ueniam, dumque potius haec magna sit culpa, quando tardius relaxantur fraterna delicta.

27.7. Qui fratrem sibi tardius reconciliat, Deum sibi tardius placat. Frustra enim propitiari sibi Deum quaerit qui cito placari in proximum neglegit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License