Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • XXVIII. De dilectione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. De dilectione.

28.1. Duo sunt erga dilectionem proximi conseruanda: unum ne malum quis inferat; alterum ut bonum inpendat. Primum ut caueat laedere, sequenter ut discat praestare.

28.2. Amicitia est animorum societas; haec quippe a duobus incipit, nam minus quam inter duos dilectio esse non poterit.

28.3. Antiqui dixerunt de societate duorum unam esse animam in duo corpora, propter uim scilicet amoris, sicut in actibus apostolorum legimus: Erat illis cor unum, et anima una, non quia multa corpora unam habebant animam, sed quia uinculo et igne caritatis coniuncti, unum omnes generaliter sine dissensione sapiebant.

28.4. Amicitia et prosperas res dulciores facit, et aduersas communione temperat leuioresque reddit, quia dum in tribulatione amici consolatio adiungitur, nec frangitur animus, nec cadere patitur.

28.5a. Tunc uere amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo ametur. Qui uero pro se amicum diligit, insipienter eum amplectit.

28.5b. Multum in terra demersus est qui carnaliter hominem moriturum plus diligit quam oportet. Qui enim intemperanter amicum amat, pro se magis illum, non pro Deo amat. Quantum ergo bonum est qui pro Deo fratrem diligit, tanto perniciosum qui eum pro seipso amplectit.

28.6. Plerumque diligit in alio homo quod odit in se, utpote in infantibus. Amamus enim quandam eorum ignauiam, et tamen odimus quia ignaui esse nolumus. Sic lapides, equos et cetera, quae licet diligimus, sed tamen nolumus hoc esse, etiam si possimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License