III. Quod
invisibilis sit Deus.
3.1a. Dum de Deo loquens scriptura
plerumque dicat ecce Deus, non quasi uisibilem ostendit, sed ubique esse
praesentem significat, per id quod dicit ecce Dominus; uel quod magnitudinem
diuinitatis eius nullus possit sensus adtingere, etiam nec angelicus.
3.1b. Quamuis usque ad parilitatem angelicam humana post resurrectionem natura
proficiat, et ad contemplandum Deum indefessa consurgat, uidere tamen eius
essentiam plene non ualet, quam nec ipsa perfectio angelica in totum adtingit
scire, secundum apostolum qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, ut
subaudias etiam angelorum. Sola enim Trinitas sibi integre nota est, et
humanitas a Christo suscepta, quae tertia est in Trinitate persona.
3.2a. Intellegibiliter quodam miro modo Dei essentia sciri potest dum esse
creditur. Opus uero eius, quod utique aequari ei non potest, et iudicia a nullo
penitus sciuntur.
3.2b. Dei secreta iudicia non posse sensu penetrari, uel angelico uel humano.
Et ideo, quia occulta sed iusta sunt, tantundem uenerari ea opus est et timere,
non discutere aut inquirere, secundum apostolum qui ait: Quis enim cognouit
sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?
|